라틴어 문장 검색

Sed M. Varro adseverat antiquissimos viros neque per Castorem neque per Pollucem deiurare solitos, sed id iusiurandum fuisse tantum feminarum, ex initiis Eleusinis acceptum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VI 6:1)
nam et uicus celeberrima parte oppidi iam pridem Octauius uocabatur et ostendebatur ara Octauio consecrata, qui bello dux finitimo, cum forte Marti rem diuinam faceret, nuntiata repente hostis incursione semicruda exta rapta foco prosecuit atque ita proelium ingressus uictor redit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 1장 1:2)
nec umquam postea quantiscumque de rebus, ne pro contione quidem populi aut apud milites, nisi per numen Drusillae deierauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 24장 2:3)
Ego, qui tanto constrictus articulo vellem etiam maiora promittere, deiurare coepi et nomen eius obtestans dicere:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:19)
quae non prosecantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 18313)
tantis glaebis tenacissimum solum cum primum prosecatur assurgit, ut nono demum sulco perdometur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 10:2)
Illum liquet mihi deierare his mensibus Sex septem prorsum non vidisse proximis, Nisi nunc cum minime vellem minimeque opus fuit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 3117)
Phidippe, Bacchis deierat persancte.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 210)
Maior aetas apud Gallos Mercurio prosecatur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 4:2)
Taceo de philosophis, Socrate contentus, qui in contumeliam deorum quercum et hircum et canem deierabat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 14장 7:1)
ut aliter dementire videatur qui sacras turres pervolat, aliter qui tecta viciniae transilit, et alia vis pronuntietur in eo qui genitalia vel lacertos, aha qui sibi gulam prosecat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 3:2)
Ceterum daemonas, id est genios, adiurare consuevimus, ut illos de hominibus exigamus, non deierare, ut eis honorem divinitatis conferamus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 32장 3:2)
Atque adeo omnes illi sub ipsa usque impietatis eruptione et sacra faciebant pro salute imperatoris et genium eius deierabant, alii foris alii intus, et utique publicorum hostium nomen Christianis dabant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 10:1)
Quis enim philosophum sacrificare aut deierare aut lucernas meridie vanas proferre conpellit?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 3:3)
Idem et cum aliquid de veritate sapiebat deos negans, Aesculapio tamen gallinaceum prosecari iam in fine iubebat, credo ob honorem patris eius, quia Socratem Apollo sapientissimum omnium cecinit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION