라틴어 문장 검색

19. Invaluerat opinio quod Robertus Cliffordus (qui iam factus erat veluti delator regis) etiam ab initio fuisset emissarius et explorator regis, et quod in Flandriam confugisset non sine regis notitia et consensu.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 19:1)
Simon autem praedictus, qui pecuniarum et patriae delator exstitit, male loquebatur de Onia, tamquam ipse Heliodorum instigasset et malorum auctor fuisset;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장1)
Ne Albinum consularem uirum praeiudicatae accusationis poena corriperet, odiis me Cypriani delatoris opposui.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 2:6)
Delatorem, ne documenta deferret quibus senatum maiestatis reum faceret, impedisse criminamur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:4)
Sed impediendi delatoris opera cessauit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:9)
Quarum fraus aperta patuisset si nobis ipsorum confessione delatorum, quod in omnibus negotiis maximas uires habet, uti licuisset.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:16)
De sceleribus fraudibusque delatorum recte tu quidem strictim attingendum putasti, quod ea melius uberiusque recognoscentis omnia uulgi ore celebrentur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 1:12)
Tu quoque num tandem tot periculis adduci potuisti ut cum Decorato gerere magistratum putares, cum in eo mentem nequissimi scurrae delatorisque respiceres?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:8)
et Appuleiam Varillam, sororis Augusti neptem, quia probrosis sermonibus divum Augustum ac Tiberium et matrem eius inlusisset Caesarique conexa adulterio teneretur, maiestatis delator arcessebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 50장2)
ceterum multitudo periclitantium gliscebat, cum omnis domus delatorum interpretationibus subverteretur, utque antehac flagitiis ita tunc legibus laborabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 25장3)
Fine anni Clutorium Priscum equitem Romanum, post celebre carmen quo Germanici suprema defleverat, pecunia donatum a Caesare, corripuit delator, obiectans aegro Druso composuisse quod, si extinctus foret, maiore praemio vulgaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 49장1)
ut delator extitit, ceteris ad dicendum testimonium exterritis, sola Vitellia nihil se audivisse adseveravit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 49장3)
sic delatores, genus hominum publico exitio repertum et poenis quidem umquam satis coercitum, per praemia eliciebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 30장7)
post a delatoribus corripitur ob servum adulterum, nec dubitabatur de flagitio:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 40장9)
quod patres odio delatoris contra ambitum Agrippinae pervicere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 59장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION