라틴어 문장 검색

ergo pars deliberativa, quae eadem suasoria dicitur, de tempore futuro consultans quaerit etiam de praeterito.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 223:1)
nam et rogare, indicare, rationem reddere et alia, de quibus supra dictum est, varie atque ut res tulit in materia iudiciali, deliberativa, demonstrativa, solemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 270:3)
alia veris consiliis ratio est, ideoque Theophrastus quam maxime remotum ab omni adfectione in deliberativo genere voluit esse sermonem, secutus in hoc auctoritatem praeceptoris sui, quanquam dissentire ab eo non timide solet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 279:1)
nam et statum syllogisticum ratiocinativum appellat, exemplisque utitur philosophorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 100:2)
quodsi quando apud aliumve, cui utrum velit liceat, erit, morte eum, pro quo loquemur, clementi tamen servandum esse vel talem, primum omnium non erit res nobis cum adversario sed cum iudice, deinde forma deliberativae magis materiae quam iudicialis utemur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 294:1)
ratiocinativa seu collectiva quaestio orietur, an restitutio pro sublatione iudicii sit et proinde valeat, ac si iudicium non fuisset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 66:1)
quod ratione colligitur, ratiocinativus dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 243:2)
eas in tribus fere generibus, demonstrativo, deliberative, iudicialique reperiri;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 8:3)
scripto, de verborum vi aut voluntate, in quibus vis tum causarum tum actionum inspici soleat, quae aut scripti et voluntatis aut ratiocinativa aut ambiguitatis aut legum contrariarum specie continentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 12:3)
atque, ut a prima divisione ordiar, non idem demonstrativis et deliberativis et iudicialibus causis conveniet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 75:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION