라틴어 문장 검색

Sed in ea copula e littera, inquit, detrita est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, V 2:3)
Et praeter haec autem, quis illud etiam neglegere aspernarique possit, quod quae partus suos deserunt ablegantque a sese et aliis nutriendos dedunt, vinculum illud coagulumque animi atque amoris, quo parentes cum filiis natura consociat, interscindunt aut certe quidem diluunt deteruntque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 22:1)
is dictust ollis popularibus olim Qui tum vivebant homines atque aevum agitabant, Flos delibatus populi, Suadaeque medulla.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 4:2)
Si proportione pergit luxuria crescere, quid relinquitur, nisi ut delibari sibi cenas iubeant, ne edendo defetigentur, quando stratus lectuls auro, argento, purpura amplior aliquot hominibus quam dis inmortalibus adornatur?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VIII 3:5)
Qui ab alio genere vitae detriti iam et retorridi ad litterarum disciplinas serius adeunt, si forte idem sunt garruli natura et subargutuli, oppido quam fiunt in litterarum ostentatione inepti et frivoli.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXX 2:1)
Est igitur praemium bonorum, quod nullus deterat dies, nullius minuat potestas, nullius fuscet improbitas, deos fieri.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:17)
Derasso vero detritoque imponendum est emplastrum tetrapharmacum, minuendusque cibus et vinum subtrahendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장370)
maior commodissime murali herba tollitur, si sub ea detrita est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장441)
Derasso uero detritoque imponendum est emplastrum tetrapharmacum, minuendusque cibus et uinum subtrahendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 75:1)
maior commodissime murali herba tollitur, si sub ea detrita est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 68:4)
Deraso vero, detritoque imponendum est emplastrum tetrapharmacum, minuendusque cibus, et vinum subtrahendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 90:1)
niveae delibant aequora plantae.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:99)
Delibat dulcia nati oscula miratusque refert:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:220)
Area, si comperit, ita constituenda est, ut vel a domino vel certe a procuratore despici possit, eaque optima est silice constrata, quod et celeriter frumenta deteruntur, non cedente solo pulsibus ungularum tribularumque, et eadem eventilata mundiora sunt lapillisque carent et glaebulis, quas per trituram fere terrena remittit area.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 23:1)
boves, cum ad arborem venerint, fortiter retinere ac retardare, ne in radicem maiore nisu vomis impactus colla commoveat, neve aut cornu bos ad stipitem vehementius offendat aut extremo iugo truncum delibet ramumque deplantet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 26:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION