라틴어 문장 검색

iussusque comparato exercitui pro praetore praeesse et cum Hirtio ac Pansa, qui consulatum susceperant, D. Bruto opem ferre, demandatum bellum tertio mense confecit duobus proeliis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 10장 3:2)
senatus te consentiens cum populo R. consalutat patriae patrem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 58장 2:3)
per Siciliam quoque et per Achaiam circumductus ac Lacedaemoniis publice, quod in tutela Claudiorum erant, demandatus, digrediens inde itinere nocturno discrimen uitae adiit flamma repente e siluis undique exorta adeoque omnem comitatum circumplexa, ut Liuiae pars uestis et capilli amburerentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 6장 2:1)
unde populo consalutato circum templa deductus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 17장 2:5)
testamentum quoque eius pro irrito habuit omnisque amicitias et familiaritates, etiam quibus ea funeris sui curam moriens demandauerat, intra breue tempus afflixit, uno ex iis, equestris ordinis uiro, et in antliam condemnato.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 51장 2:3)
non enim prius destiterunt, quam ablegari eum ob seditionis periculum et in proximam ciuitatem demandari animaduertissent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 9장 1:3)
et quidam eum Latiarem Iouem consalutarunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 22장 2:3)
et quondam proximo conlusori demandata uice sua progressus in atrium domus, cum praetereuntis duos equites R. locupletis sine mora corripi confiscarique iussisset, exultans rediit gloriansque numquam se prosperiore alea usum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 41장 2:2)
iuris dictionem de fidei commissis quotannis et tantum in urbe delegari magistratibus solitam in perpetuum atque etiam per prouincias potestatibus demandauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 23장 1:2)
proque Palati gradibus imperator consalutatus lectica in castra et inde raptim appellatis militibus in curiam delatus est discessitque iam uesperi, ex immensis, quibus cumulabatur, honoribus tantum patris patriae nomine recusato propter aetatem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 8장 1:2)
ob quae imperator consalutatus, laurea in Capitolium lata, Ianum geminum clausit, tamquam nullo residuo bello.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 13장 2:3)
priuignum Rufrium Crispinum Poppaea natum, impuberem adhuc, quia ferebatur ducatus et imperia ludere, mergendum mari, dum piscaretur, seruis ipsius demandauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 35장 4:6)
Igitur cum quasi manumissioni uacaturus conscendisset tribunal, propositis ante se damnatorum occisorumque a Nerone quam plurimis imaginibus et astante nobili puero, quem exulantem e proxima Baliari insula ob id ipsum acciuerat, deplorauit temporum statum consalutatusque imperator legatum se senatus ac populi R. professus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 10장 1:1)
item Poppaeam Sabinam tunc adhuc amicam eius, abductam marito demandatamque interim sibi, nuptiarum specie recepit nec corrupisse contentus adeo dilexit, ut ne riualem quidem Neronem aequo tulerit animo creditur certe non modo missos ad arcessendam non recepisse, sed ipsum etiam exclusisse quondam pro foribus astantem miscentemque frustra minas et preces ac depositum reposcentem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 3장 1:2)
quare uixdum mense transacto, neque diei neque temporis ratione habita, ac iam uespere, subito a militibus e cubiculo raptus, ita ut erat in ueste domestica, imperator est consalutatus circumlatusque per celeberrimos uicos, strictum Diui Iuli[i] gladium tenens detractum delubro Martis atque in prima gratulatione porrectum sibi a quodam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 8장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION