라틴어 문장 검색

Pater, fare, nec subterfugiam monitis obedire.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 208:10)
residuumque quod superfuit congestum in acervum exussit, quae utrum ut vanus gerebat et demens, an mandatu principis confidenter nefanda multa temptabat, usque in id temporis latuit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 12:3)
Inter harundineta Mesopotamiae fluminum et frutecta, leones vagantur innumeri, dementia hiemis ibi mollissimae semper innocui.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 7장 5:1)
Unde fluxioris vitae initia pullularunt, et periuria, et nullus existimationis respectus, demensque superbia fidem suam probrosis quaestibus polluebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 4장 4:1)
Corpora enim qui credit caelitus posse labi, profanus merito iudicatur, et demens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 2장 5:2)
Fatur qui timuit:
(ANONYMUS NEVELETI, De mure urbano et rustico 14:16)
Inpia fatur auis:
(ANONYMUS NEVELETI, De filomena et accipitre 48:9)
Simia sic fatur:
(ANONYMUS NEVELETI, De simia et uulpe 60:3)
diceret suo more, cum primis cui ulla fandi cura sit impensius cetero corpore os colendum, quod esset animi uestibulum et orationis ianua et cogitationum comitium;
(아풀레이우스, 변명 7:6)
quis unquam fando audiuit tam uerisimilem suspicionem, tam aptam coniecturam, tam proxumum argumentum?
(아풀레이우스, 변명 9:5)
scierunt et ipsi argumentum piscarium futile et nihil futurum, praeterea nouitatem eius ridiculam, (quis enim fando audiuit ad magica maleficia disquamari et exdorsari piscis solere?
(아풀레이우스, 변명 40:2)
multa fando, Maxime, audisti, etiam plura legendo didicisti, non pauca experiendo comperisti:
(아풀레이우스, 변명 79:3)
quippe omnes fandi uirtutes paene diuersae in illo uiro congruunt.
(아풀레이우스, 변명 93:4)
Hyagnis fuit, ut fando accepimus, Marsyae tibicinis pater et magister, rudibus adhuc musicae saeculis solus ante alios catus canere, nondum quidem tamen flexanimo sono nec tamen pluriformi modo nec tamen multiforatili tibia;
(아풀레이우스, 플로리다 3:1)
inde acerbus dolor intestinorum coortus modico ante sedatus est, quam me denique uiolentus exanimaret et Philemonis ritu compelleret ante letum abire quam lectum, potius implere fata quam fanda, consummare potius animam quam historiam.
(아풀레이우스, 플로리다 16:35)

SEARCH

MENU NAVIGATION