라틴어 문장 검색

sed tantae multitudinis adventu perterriti ex iis aedificiis quae trans flumen habuerant demigraverant, et cis Rhenum dispositis praesidiis Germanos transire prohibebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 4장3)
Suebos, postea quam per exploratores pontem fieri comperissent, more suo concilio habito nuntios in omnes partes dimisisse, uti de oppidis demigrarent, liberos, uxores suaque omnia in silvis deponerent atque omnes qui arma ferre possent unum in locum convenirent.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 19장2)
At tanta militum virtus atque ea praesentia animi fuit, ut, cum undique flamma torrerentur maximaque telorum multitudine premerentur suaque omnia impedimenta atque omnes fortunas conflagrare intellegerent, non modo demigrandi causa de vallo decederet nemo, sed paene ne respiceret quidem quisquam, ac tum omnes acerrime fortissimeque pugnarent.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 43장4)
Tum ex omni parte lapidibus coniectis deturbati, turrisque succensa est.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 43장7)
Multitudine telorum ex turribus propugnantes deturbant, aggere et cratibus fossas explent, falcibus vallum ac loricam rescindunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 86장5)
Equites officio functi renuntiant paucos in aedificiis esse inventos, atque hos, non qui agrorum colendorum causa remansissent (namque esse undique diligenter demigratum), sed qui speculandi causa essent remissi.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 8장2)
Bellicosissimis gentibus devictis Caesar, cum videret nullam iam esse civitatem quae bellum pararet quo sibi resisteret, sed nonnullos ex oppidis demigrare, ex agris diffugere ad praesens imperium evitandum, plures in partes exercitum dimittere constituit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 25장1)
Idemque vinitor, qui ante ferro, nunc manu deputet,umbras- que compescat, ac supervacuos pampinos deturbet;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 27장 2:1)
miles contra deturbare telis, pellere umbonibus, mu- ralia pila, congestas lapidum molis provolvere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 51장2)
is in vallum egressus, deturbatis qui restiterant, conspicuus manu ac voce capta castra conclamavit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 29장6)
illi trabibus tegulisque et facibus propugnatores deturbant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 30장5)
ut ventum in manus, deturbati ruinae modo praecipitantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 71장13)
Cares, qui tum Lemnum incolebant, etsi praeter opinionem res ceciderat, tamen non dicto, sed secunda fortuna adversariorum capti resistere ausi non sunt atque ex insula demigrarunt.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 5:1)
huius cum sententiam plurimi essent secuti, Miltiades non dubitans tam multis consciis ad regis aures consilia sua perventura, Chersonesum reliquit ac rursus Athenas demigravit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 6:1)
id ut audivit, quod non satis tutum se Argis videbat, Corcyram demigravit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION