라틴어 문장 검색

Hoc infrequentiam et diminutionem peperit populi, et (per consequentiam) oppidorum, ecclesiarum, decimarum, et similium.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 7:4)
Probe etiam noverat rex, neque ullo modo oblitus erat sequi etiam ex hoc diminutionem subsidiorum et census.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 7:5)
Verum si contigerit eam reginam Angliae fore, indefinitus relinquebatur, ita tamen ne minor foret quam ulla regina Angliae antehac frueretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 9:5)
Neque enim vulgars illae differentiae motus, quae in naturali philosophia recepta notantur, generationis, corruptionis, augmentationis, diminutionis, alterationis, et lationis, ullius sunt pretii.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 142:4)
si vero ex illa mutatione moles ipsa et quantitas corporis non eadem maneat, hoc augmentationis et diminutionis motum esse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 142:8)
At quod in observatione indefinitum et vagum, id in informatione fallax et infidum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 237:7)
Atque haec confectio et multiplicatio spiritus deducitur ad sensum per diminutionem ponderis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 385:2)
Virtutes enim rerum et motus operantur et expediuntur per spatia non indefinita aut fortuita, sed finita et certa;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 416:3)
reputantibus nobis jacturam illam infinitam et diminutionem quanti, quatenus ad apparentiam, inter corpus stellae verum et speciem visam, quae causatur a distantia;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 431:7)
Verum non hic morandum est in indefinitis, sed etiam de rationibus quanti corporis erga modum virtutis inquirendum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 438:1)
unde fit diminutio ponderis et exsiccatio, ut alibi diximus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:18)
Atque hac de re invaluit opinio falsa (quae si vera esset, de ista conservatione summae certae absque diminutione esset fere desperandum): viz.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 480:6)
Principes vel prudentissimi nullo modo in diminutionem auctoritatis accipiant si consilio virorum selectorum utantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 1:6)
Licet enim contigerit ea in totum reiici, nihilominus negativa illa plus valebit ad consilia educenda quam indefinita, quemadmodum cinis magis generativus quam pulvis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 5:10)
Certe qui deminutionem fortunarum suarum pati nolit, necesse habet impensas suas ordinarias ita instituere, ut dimida tantum pars rediturum insumatur, altera reponatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION