라틴어 문장 검색

alii, dum scurrilis generis vilitate plebescunt, verbo tenus se sanguinis generositate exaltant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:4)
Sigemarum vero cognato suo subvenire volentem, ense per alvum transfixerunt, capulo tenus, miroque et inaudito conamine fideles Christi a limine [0500A] arcebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 70:9)
Nam ut idem dixit, "Molestum verbum est et honerosum dum demisso vultudicit quis: rogo."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 118:21)
Nec vox accusatoris ulla (licet subditicii) in his malorum quaerebatur acervis, ut saltem specie tenus crimina praescriptis legum committerentur, quod aliquotiens fecere principes saevi;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 5:1)
Apud has , quarum exordiens initium ab Assyriis, ad Nili cataractas porrigitur, et confinia Blemmyarum, omnes pari sorte sunt bellatores, seminudi coloratis sagulis pube tenus amicti, equorum adiumento pernicium graciliumque camelorum per diversa reptantes, in tranquillis vel turbidis rebus;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 4장 3:1)
Nec enim quisquam facile meminit sub Constantio, ubi susurro tenus haec movebantur, quemquam absolutum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 9:3)
Montius nos inusitato quodam et novo, ut rebelles et maiestati recalcitrantes Augustae, per haec quae strepit incusat, iratus nimirum, quod contumacem praefectum, quid rerum ordo postulat ignorare dissimulantem, formidine tenus iusserim custodiri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 13:1)
Et Epigonus quidem amictu tenus philosophus, ut apparuit, prece frustra temptata, sulcatis lateribus, mortisque metu admoto, turpi confessione cogitatorum socium (quae nulla erant) fuisse firmavit, cum nec vidisset quicquam nec audisset, penitus expers forensium rerum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 5:1)
Per id tempus fere servum quendam, nomine Danum, terrore tenus uxor rerum levium incusarat:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 8장 3:1)
quidam collo tenus aggeribus obruti, cum superesse possent siqui iuvissent, auxiliorum inopia necabantur;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 5:3)
Satisque eum constabat, colloquio tenus defensores moenium temptaturum, aliorsum Antonini consilio festinantem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 1장 3:2)
Vixdum adulescens specie tenus purpuratus (ut nostis), vestrae tutelae nutu caelesti commissus, numquam a proposito recte vivendi deiectus sum, vobiscum in omni labore perspicuus, cum dispersa gentium confidentia, post civitatum excidia, peremptaque innumera hominum milia, pauca quae semiintegra sunt relicta cladis immensitas persultaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 5장 4:1)
si ne nunc quidem recipior, sententia concordante multorum, ibo demissus et maestus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 5장 10:3)
Auxerat inter haec coeptorum invidiam, Florenti fuga praefecti, qui velut praesagiens concitandos motus ob militem (ut sermone tenus iactabatur), accitum, consulto discesserat Viennam, alimentariae rei gratia divelli causatus a Caesare, quem saepe tractatum asperius formidabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 20:1)
Exhibitus tamen idem rex ad principis castra, iamque spe veniae omni praeclusa, cum interceptum notarium et quae scripserat ad Constantium, comperisset iam publicata, ne convicio quidem tenus compellatus, missus est ad Hispanias.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 4장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION