라틴어 문장 검색

eloquentia quoque non mediocri est opus, ut de unaquaque earum, quas demonstravimus, rerum dicat proprie et copiose.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 123:1)
Denique demonstravit et viam, demonstravit et locum, dicens:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:22)
Sicut igitur in aere et aereo sigillo absoluta eorum nomina sibi per praedicationem conjunguntur, quando videlicet eorum eamdem substantiam esse demonstramus, veluti cum dicimus:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 51:11)
Caesar eodem itinere uti noluit, ne navibus in flumine dimicaret, sed circumvectus est eo mari, quod Africae partis esse dicitur, sicuti supra demonstravimus;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 28:5)
Quod igitur indulgere dixit, culpam esse demonstrauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 9:4)
' Bidentes,' inquit, oves appellatae, idcircoque lanigeras dixit, ut oves planius demonstraret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 7:1)
mihi autem difficile est satis copiose de eo dicere quod nec atrocius verbis demonstrari potest quam re ipsa est, neque apertius oratione mea fieri quam ipsorum confessione factum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 1장 2:3)
dicere enim quod metaphysicus possit hoc demonstrare, non solum figmento, sed etiam, credo, [cuidam] dementiae simile est:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 9 59:3)
et dicendo 'monuisset' oscinem fuisse demonstrat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 152)
Latine scilicet dicendo, verbis usitatis ac proprie demonstrantibus ea, quae significari ac declarari volemus, sine ambiguo verbo aut sermone, non nimis longa continuatione verborum, non valde productis eis, quae similitudinis causa ex aliis rebus transferuntur, non discerptis sententiis, non praeposteris temporibus, non confusis personis, non perturbato ordine.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 49:1)
ut, si est oratori (quod proximus demonstrabit liber) de omnibus rebus dicendum, nullo modo sine geometria esse possit orator.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 380:2)
sed narrandi quidem quae nobis optima ratio videatur, tum demonstrabimus, cum de iudiciali parte dicemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 47:2)
ADIECIMUS saepe animum ad vocabula rerum non paucissima quae neque singulis verbis, ut a Graecis, neque, si maxime pluribus eas res verbis dicamus, tam dilucide tamque apte demonstrari Latina oratione possunt quam Graeci ea dicunt privis vocibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVI 2:1)
non enim 'vestibulum' priorem partem domus infernae esse dicit, quod obrepere potest tamquam si ita dicatur, sed loca duo demonstrat extra Orci fores, 'vestibulum' et 'fauces,' ex quibus 'vestibulum' appellate ante ipsam quasi domum et ante ipsa Orci penetralia, 'fauces' autem vocat iter angustum, per quod ad vestibulum adiretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, V 13:1)
haec omnia, etiamsi in illos tres status veniunt, tamen, quia (ut dixi) habent aliquid velut proprium, videntur demonstranda discentibus, et permittendum ea dicere vel status legales vel quaestiones vel capita quaedam minora, dum sciant, nihil ne in his quidem praeter tria, quae praediximus, quaeri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 172:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION