라틴어 문장 검색

ac ne qui noui coetus recensionis causa moueri quandoque possent, instituit, quotannis in demortuorum locum ex iis, qui recensi non essent, subsortitio a praetore fieret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 41장 3:2)
forte demortui candidatum se ostendit, quanquam patricius necdum senator.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 10장 2:3)
cumque in demortuae locum aliam capi oporteret ambirentque multi ne filias in sortem darent, adiurauit, si cuiusquam neptium suarum competeret aetas, oblaturum se fuisse eam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 31장 3:2)
ex quibus duos primos iunctim, sequentis per interuallum quarto quemque anno, semenstrem nouissimum, bimenstris ceteros, tertium autem nouo circa principem exemplo in locum demortui suffectus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 14장 1:2)
Babylonia demortuo Mazaeo Stameni subiecta est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 3장 21:3)
Nuper Assacano, cuius regnum fuerat, demortuo regioni urbique praeerat mater eius Cleophis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 26:2)
Fabius Ambustus duarum pater alteram Sulpicio patricii sanguinis dederat, alteram plebeius Stolo sibi iunxit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 12:1)
alii enim sunt alias, nostrique familiares fere demortui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 11 14:3)
Sulpicio maior, minor C. Licinio Stoloni erat, illustri quidem viro tamen plebeio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 356:3)
nam praeter Sextium Liciniumque latores legum, iam octavum tribunos plebis refectos, Fabius quoque tribunus militum, Stolonis socer, quarum legum auctor fuerat, earum suasorem se haud dubium ferebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 379:2)
et hoc et insequenti anno C. Sulpicio Petico C. Licinio Stolone consulibus pestilentia fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 11:1)
eodem anno C. Licinius Stolo a M. Popilio Laenate sua lege decem milibus aeris est damnatus, quod mille iugerum agri cum filio possideret emancupandoque filium fraudem legi fecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 166:1)
Licinius Stolo lege lata damnatus est, quod plus quingentis iugeribus agri possideret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VII Periocha11)
"An collegam subrogabis, quem ne in demortui quidem locum subrogari fas est?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 488:1)
urbs eo lustro capta est quo demortuo collega C. Iulio L. Papirius Cursor, ne abiret magistratu, M. Cornelium Maluginensem collegam subrogavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 491:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION