라틴어 문장 검색

sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint et fugitant in rebus inane relinquere purum, ardua dum metuunt, amittunt vera viai nec rursum cernunt exempto rebus inane omnia denseri fierique ex omnibus unum corpus, nil ab se quod possit mittere raptim, aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem, ut videas non e stipatis partibus esse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 17:10)
inde loci sequitur Calor aridus et comes una pulverulenta Ceres [et] etesia flabra aquilonum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 27:11)
urget enim quoque signiferi super aetheris aestus et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 16:5)
Hinc est quod continuatis uberibus corpus deae omne densetur, quia vel terrae vel rerum naturae altu nutritur universitas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 18:3)
Agmina densentur campis, Argivaque pubes Auruncaeque manus Rutuli veteresque Sicani, Stant Gauranae acies et picti scuta Labici:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 18:2)
Pulverulentus eques furit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 54:1)
Transmittunt cursu campos, atque agmina cervi Pulverulenta fuga glomerant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 9:1)
Nix ergo, quae nihil aliud est quam aqua in aere denseta, tenuitatem sui, cum denseretur, amisit, et ideo ex eius resolutae potu diversa morborum genera visceribus inseminantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 27:1)
Iamque polo pressae largos densentur in imbres, Spissataeque fluunt:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:42)
Est illi coniunx, quae te manibusque sinuque Excipiet, tu vel pulverulentus eas.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, V5)
- Seu lentum ceroma teris tepidumve trigona, Sive harpasta manu pulverulenta rapis, Plumea seu laxi partiris pondera follis, Sive levem cursu vincere quaeris Athan - Ne madidos intret penetrabile frigus in artus, Neve gravis subita te premat Iris aqua.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XIX2)
Non pila, non follis, non te paganica thermis Praeparat, aut nudi stipitis ictus hebes, Vara nec in lento ceromate bracchia tendis, Non harpasta vagus pulverulenta rapis, Sed curris niveas tantum prope Virginis undas, Aut ubi Sidonio taurus amore calet.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXII3)
Quae modo litoreos ibatis carmina Pyrgos, Ite sacra - iam non pulverulenta - via.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, V1)
stipant densent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4331)
stipat denset:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4651)

SEARCH

MENU NAVIGATION