라틴어 문장 검색

sed in omnium majorum atque minorum colla ruens, coepit cum lacrymis universos deosculari, dicens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 112:3)
prae nimio gaudio lacrymatus, caput et manus illius plurimum deosculatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 102:4)
Sed vereorne si qui nostra simplici animo legentes carmina quae de mulierum artibusad earum correptionem et tuam et aliorum instructionem scribimus viderint, videlicet quomodo quaedam earum nescientibus viris suos advocent amasioset complectentes deosculentur advocatos et quae illarum expetat lasciviain ipsis expleant, earum nequitiam in nos redundare credant.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 89:8)
iam in media quaestione hic ibidem pro tribunali oculos trucis in te inuertisset, faciem tuam spumabundus conspuisset, manus contraxisset, caput succussisset, postremo in sinu tuo corruisset.
(아풀레이우스, 변명 42:18)
et cum dicto Socraten deosculabar amplexus:
(아풀레이우스, 변신, 1권 15:10)
Inde me commodum egredientem continuatur Pythias condiscipulus apud Athenas Atticas meus, qui me post aliquam multum temporis amanter agnitum invadit, amplexusquc ac comiter deosculatus
(아풀레이우스, 변신, 1권 22:8)
Ad haec illa rursum me deosculato
(아풀레이우스, 변신, 2권 10:15)
ac me pressim deosculato et corollis revincto ac flore persperso arripit poculum ac desuper aqua calida iniecta porrigit bibam, idque modico prius quam totum exsorberem clementer invadit ac relictum pullulatim labellis minuens meque respiciens sorbillat dulciter.
(아풀레이우스, 변신, 2권 16:2)
"ecce uxor misella flens cum hesternis testibus introrumpit anxia, et statim corpori superruens multumque ac diu deosculata sub arbitrio luminis recognoscit omnia."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:43)
"Huius diu manus deosculatus, et ipsa genua contingens, Miserere ait Sacerdos, miserere, per caelestia, sidera, per inferna numina, per naturalia elementa, per nocturna silentia, et adyta Coptica, et per incrementa Nilotica, et arcana Memphitica, et sistra Phariaca, da brevem solis usuram et in aeternum conditis oculis modicam lucem infunde."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:61)
quam ego amplexus ac deosculatus prius, utque mihi prosperis faveret volatibus deprecatus, abiectis propere laciniis totis, avide manus immersi et haurite plusculo uncto corporis mei membra perfricui.
(아풀레이우스, 변신, 3권 21:2)
"Cumque nulli nostrum spontale parricidium suadens persuadere posset, manu reliqua sumptum gladium suum diuque deosculatum, per medium pectus ictu fortissimo transadigit."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:19)
seu rubra Canicula findetinfantis statuas, seu pingui tentus omaso Furius hibernas cana nive conspuet Alpis.
(호라티우스의 풍자, 2권, 05장26)
tunc inmensa cavi spirant mendacia folles conspuiturque sinus:
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII50)
" Consumptis versibus suis immundissimo me basio conspuit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 23:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION