라틴어 문장 검색

Physicalis autem rei et scientiae cuiuslibet habere doctrinam nihil cuiusquam deperire poterit bonitati, sed ex cuiuslibet scientiae fructu hominis probitas incrementa cognoscit, et semper sumit sapientis prudentia augmentum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 20:12)
Nec istud iuste poterit secundus amator iniuriae propriae reputare, quia nil sibi creditur deperire, si, quod alterius est facti fuerit consecutus errore, illud errore comperto relinquat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 46:6)
Amor praeterea tunc quoque sumit augmentum, quum alterum amantium zelotypia vera detentat, quae quidem nutrix vocatur amoris.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 2장: 육체적 결합 후 사랑은 어떻게 깊어지나 1:6)
immo totam illius credimus deperire utilitatem, qui suos in amore labores expendit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 1:4)
Nonne etenim mulier Eva prima, quae manu quoque fuit formata divina, et inobedientiae vitio deperiit et gloriam immortalitatis amisit suaque culpa cunctos successores suos ad mortis deduxit interitum?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 35:9)
nunc fovens ut nutrix, nunc ut magister corripiens;
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:34)
Nihil in amicitia fide praestantius, quae ipsius et nutrix videtur et custos.
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 1:1)
assentatio vero vitiorum nutrix procul amoveatur;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:12)
Hoc igitur opus fastidire non audeant qui adhuc nutricum uagientes in cunis, inferioris discipline lactantur uberibus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:6)
Ab huius igitur operis arceantur ingressu qui, solam sensualitatis insequentes imaginem, rationis non appetunt ueritatem, ne sanctum canibus prostitutum sordescat, ne porcorum pedibus conculcata margarita depereat, ne derogetur secretis, si eorum magestas diuulgetur indignis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:10)
hec durat, deperit illa;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:20)
Claudicat ille fide, ne fama claudicet eius Tractatus, uenditque fidem, ne premia libri Depereant, erratque fides, ne rumor aberret.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 28:7)
Sic primum componit eqos auriga Sophye, Ne, si quadrigam Fronesis conscendat, eisdem Indomitis, spacientur equi normamque relinquant, Deuia sectentur, laxent iuga, uincula soluant, Cuncta fluant, nutet currus, compago uacillet, Cingula soluantur, laxetur nexus, habene Depereant et tota labet substancia currus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:4)
Dum Fortuna parat alias apponere dotes, Assistit danti Racio, ne forte priorum Munera fermentet unius munus et uno Depereat uicio multarum gloria rerum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 6:1)
Languescit Labor exhaustus, Sitis effugit, arma Deicit Esuries, fugiunt Ieiunia, Cure Depereunt;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION