라틴어 문장 검색

nam illud vulgare est, ideo spargi nuces, ut rapientibus pueris fiat strepitus, ne puellae vox virginitatem deponentis possit audiri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 299)
tu tamen eas epistulas quibus asperius de eo scripsi aliquando concerpito, ne quando quid emanet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 12 6:7)
nam ferventissime concerpitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 6 7:2)
Priscianus institutionum VIII 16 p. 381 et XI 29p. 567 Hertzii inter exempla quibus deponentium verborum participia praeteriti temporis passivam significationem habere declarat:
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, V1)
Desertus herbas et folia concerpta signum loco ponit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 10:3)
neque ignoro plerumnque exercitationis gratia poni et poeticas et historicas, ut Priami verba apud Achillem aut Sullae dictaturam deponentis in contione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 270:1)
nam et pactiones deponentium imperium tyrannorum et post bellum civile senatus finguntur et capitale est obiicere anteacta, ut, quod in foro non expedit, illic nec liceat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 113:2)
dum nimis saeva impero, patrem probavi, gloriae feci locum, qua Sol reducens quaque deponens diem binos propinqua tinguit Aethiopas face, indomita virtus colitur et toto deus narratur orbe.
(세네카, Hercules Furens 1:18)
quippe illos hiemem sub tectis suis agere, egregiis muris situque naturali urbem tutantes, militem Romanum in opere ac labore nivibus pruinisque obrutum sub pellibus durare ne hiemis quidem spatio, quae omnium bellorum terra marique sit quies, arma deponentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 15:2)
in senatu tradunt librumque rationis eius cum Lucium fratrem adferre iussisset, inspectante senatu suis ipsum manibus concerpsisse indignantem quod, cum bis milliens in aerarium intulisset, quadragiens ratio ab se posceretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 706:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION