라틴어 문장 검색

neque ignoro plerumnque exercitationis gratia poni et poeticas et historicas, ut Priami verba apud Achillem aut Sullae dictaturam deponentis in contione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 270:1)
nam et pactiones deponentium imperium tyrannorum et post bellum civile senatus finguntur et capitale est obiicere anteacta, ut, quod in foro non expedit, illic nec liceat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 113:2)
dum nimis saeva impero, patrem probavi, gloriae feci locum, qua Sol reducens quaque deponens diem binos propinqua tinguit Aethiopas face, indomita virtus colitur et toto deus narratur orbe.
(세네카, Hercules Furens 1:18)
Hic cum quadam die lenas siue saga, quibus in hospitale utebatur, in mari lauasset, rediens domum, repentina medio itinere molestia tactus est, ita ut corruens in terram, et aliquandiu pronus iacens, uix tandem resurgeret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIX [XXXI].3)
quippe illos hiemem sub tectis suis agere, egregiis muris situque naturali urbem tutantes, militem Romanum in opere ac labore nivibus pruinisque obrutum sub pellibus durare ne hiemis quidem spatio, quae omnium bellorum terra marique sit quies, arma deponentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 15:2)
nam cum primo in veste candida visi essent, quod et gratulantis decebat, et, si sordidam vestem habuissent, lugentium Persei casum praebere speciem poterant, postquam consulti ab M. Iunio consule patres stantibus in comitio legatis, an locum, lautia senatumque darent, nullum hospitale ius in iis esse servandum censuerunt,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 222:1)
praeterea dextra ac sinistra domunculae constituuntur habentes proprias ianuas, triclinia et cubicula commoda, uti hospites advenientes non in peristylia sed in ea hospitalia recipiantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장16)
Inter duo autem peristylia et hospitalia itinera sunt, quae mesauloe dicuntur, quod inter duas aulas media sunt interposita;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION