라틴어 문장 검색

vos, pennata cohors, quocumque vocaverit usus, divisa properate manu, neu marceat ulla segnities:
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:134)
pennati passim puero quo quemque vocavit umbra iacent;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae11)
Venus hic invecta columbis tertia regali iungit conubia nexu, pennatique nurum circumstipantur Amores progenitam Augustis Augustorumque sororem.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:186)
Quam in noctis tenebris malesane mentis pedes oberrent *** ante oculos pennatorum, nec perpenditis nec figuratis ignari.
(단테 알리기에리, Epistolae 41:6)
Vident namque vos pennati et inmaculati in via, quasi stantes in limine carceris, et miserantem quempiam, ne forte vos liberet captivatos et in compedibus astrictos et manicis, propulsantes. 22.
(단테 알리기에리, Epistolae 41:7)
it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante pennatus graditur, Zephyri vestigia propter Flora quibus mater praespargens ante viai cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 27:10)
Praeter hoc quoque simulachra Mercurii pennatis alis adornantur, quae res monstrat solis velocitatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 8:1)
Hoc argumentum Aegyptii lucidius absolvunt ipsius solis simulachra pennata fingentes, quibus color apud illos non unus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 10:1)
nam et neutralis verbi declinatio activa est et communis deponentisve passiva, et aliud est esse activum verbum, aliud habere activi verbi declinationem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 10412)
nam hoc verbum apud veteres activum fuit, nunc tantum deponens est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4032)
Sallustius in primo ea paucis, quibus peritia et verum ingenium est, abnuentibus, idem per pennatam paucis pro pectus vera est aestimanda.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6949)
nam illud vulgare est, ideo spargi nuces, ut rapientibus pueris fiat strepitus, ne puellae vox virginitatem deponentis possit audiri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 299)
Priscianus institutionum VIII 16 p. 381 et XI 29p. 567 Hertzii inter exempla quibus deponentium verborum participia praeteriti temporis passivam significationem habere declarat:
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, V1)
Quod nisi pennatis serpentibus isset in auras, non exempta foret poenae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 27:1)
Interea pavidam volitans pennata per urbem nuntia Fama ruit matrisque adlabitur auris Euryali.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION