라틴어 문장 검색

praeterea quod ad epigrammata spectat, non copia sed acumine placens, quae nec brevius disticho neque longius tetrasticho finiebantur, eademque cum non pauca piperata, mellea multa conspiceres, omnia tamen salsa cernebas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 7:1)
Nec non habentur pro recurrentibus, qui pedum lege servata etsi non per singulos apices, per singula tamen verba replicantur, ut est unum distichon meum (qualia reor equidem legi multa multorum), quod de rivulo lusi, qui repentino procellarum pastus illapsu publicumque aggerem confragoso diluvio supergressus subdita viae culta inundaverat, quamquam depositurus insanam mox abundantiam, quippe quam pluviis appendicibus intumescentem nil superna venae perennis pondera inflarent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 5:1)
Quaerant in suis codicibus, in quibus defunctorum est adnotata depositio, et inuenient illum hac, ut diximus, die raptum esse de saeculo.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., [CAP. XIV. 2:1)
Certus sum namque, quia tempus meae resolutionis instat, et uelox est depositio tabernaculi mei.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVII [XXIX].11)
Quod dum sibi placuisse Eadbercto antistiti suo referrent, adnuit consilio eorum, iussitque, ut die depositionis eius hoc facere meminissent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVIII [XXX]. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION