라틴어 문장 검색

De lictera vero primi libri Regum assummunt etiam creationem et depositionem Saulis, et dicunt quod Saul rex intronizatus fuit et de trono depositus per Samuelem, qui vice Dei de precepto fungebatur, ut in Lictera patet. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 6:2)
Iungamur spiritu, stringamur affectu et fortitudinem mentis, quam beatus papa Chromatius ostendit in dormitione germani, nos imitemur in filio.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 19:14)
PLURES anni sunt, quod super dormitione Blesillae Paulam, venerabilem feminam, recenti adhuc vulnere consolatus sum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 1:1)
sed ut in iisdem partibus iisdemque adfectibus sint tamen quaedam non ita magnae vocis declinationes, prout aut verborum dignitas aut sententiarum natura depositio aut inceptio aut transitus postulabit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 193:1)
Quaerant in suis codicibus, in quibus defunctorum est adnotata depositio, et inuenient illum hac, ut diximus, die raptum esse de saeculo.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., [CAP. XIV. 2:1)
Certus sum namque, quia tempus meae resolutionis instat, et uelox est depositio tabernaculi mei.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVII [XXIX].11)
Quod dum sibi placuisse Eadbercto antistiti suo referrent, adnuit consilio eorum, iussitque, ut die depositionis eius hoc facere meminissent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVIII [XXX]. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION