라틴어 문장 검색

Hoc quamquam video propter depravationem consuetudinis neque more turpe haberi neque aut lege sanciri aut iure civili, tamen naturae lege sanctum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 87:1)
quae si in deformitate corporis habet aliquid offensionis, quanta illa depravatio et foeditas turpificati animi debet videri!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 136:8)
tertium, oris depravatio, non digna nobis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 252:3)
videamus ne nostra superstitione et depravatione superetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 203:3)
videamus ne nostra superstitione et depravatione superetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 203:3)
194. Ut novae progressus rationes exstent, necesse habemus ut “ex toto progressus ratio immutetur”, quod secum fert officii conscientia cogitare “de re oeconomica eiusque finibus, ad ipsius infirmitates ac depravationes emendandas”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 248:1)
Ipsae voluptates in tormenta vertuntur, epulae cruditatem adferunt, ebrietates nervorum torporem tremoremque, libidines pedum, manuum, articulorum omnium depravationes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 16:6)
ABEUNTIBUS autem praefatis legatariis, misit post eos beatus pater Gregorius litteras memoratu dignas, in quibus aperte, quam studiose erga saluationem nostrae gentis inuigilauerit, ostendit, ita scribens:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXX.2)
Hocque etiam illa uobis repensatione conlatum est, qua iniuncto ministerio iugiter persistentes laudabili patientia redemtionem gentis illius exspectastis, et uestris, ut proficerent, meritis eorum est saluatio propinata, dicente Domino:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VIII. 1:1)
Tempore, inquit, mortalitatis, quae Brittaniam Hiberniamque lata strage uastauit, percussus est eiusdem clade pestis inter alios scolasticus quidam de genere Scottorum, doctus quidem uir studio litterarum, sed erga curam perpetuae suae saluationis nihil omnino studii et industriae gerens.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIII.6)

SEARCH

MENU NAVIGATION