라틴어 문장 검색

igitur, quoniam tui amoris studio inductus homo Gallus scholae sophisticae intromisi materiam, vel te potissimum facti mei deprecatorem requiro.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Polemio suo salutem 14)
Ex eo enim et innocentia saeculi iniquitates temperavit et deprecatores dei esse coeperunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 13:2)
itaque populum Campanum urbemque Capuam, agros, delubra deum, divina humanaque omnia in vestram, patres conscripti, populique Romani dicionem dedimus, quidquid deinde patiemur, dediticii vestri passuri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 330:1)
peterent pro societate amicitiaque, ut dediticiis suis parcerent neque in eum agrum qui populi Romani factus esset hostilia arma inferrent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 335:1)
An aequum esse dediticios suos illa fertilitate atque amoenitate perfrui, se militando fessos in pestilenti atque arido circa urbem solo luctari aut in urbe insidentem labem crescentis in dies fenoris pati?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 437:1)
ego apud consulem deprecator defensorque vobis adero.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 400:2)
inde, postquam approbasse pacem concilium Aetolorum accepit, iussis proficisci Romam ad senatum permissoque ut et Rhodii et Athenienses deprecatores irent dato, qui simul cum iis proficisceretur, C. Valerio fratre ipse in Cephallaniam traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 114:1)
ceterum cum ad se a Perseo legati venissent de finiendo cum Romanis bello, eis pollicitum deprecatorem apud senatum futurum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 172:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION