라틴어 문장 검색

Hic de Teriolte satrape, quem Parapanisadis praefecerat, isdem arguentibus cognovit multaque avare ac superbe fecisse convictum interfici iussit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 11:2)
Astaspes erat satrapes gentis, suspectus res novare voluisse, dum in India rex est:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 27:1)
quippe satrapes Astaspes, de quo ante dictum est, interfici iussus est:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 36:2)
Persica est gens, cuius satrapes Orsines erat, nobilitate ac divitiis inter omnes barbaros eminens.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 27:2)
Eo Atropates, Mediae satrapes, centum barbaras mulieres adduxit equitandi peritas peltisque et securibus armalas:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:51)
Quintus misit filium non solum sui deprecatorem sed etiam accusatorem mei.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 8 4:2)
omnes enim Achaici deprecatores itemque in Asia quibus non erat ignotum, etiam quibus erat, in Africam dicuntur navigaturi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 14 2:3)
nihil autem feci umquam neque dixi, quod contra illius existimationem esse vellem, post hoc negotium autem et temeritatem nostri Dolabellae deprecatorem me pro illius periculo praebeo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 13 2:13)
de me tibi sic contestans omnis deos promitto atque confirmo, me pro tua dignitate (malo enim dicere quam 'pro salute') in hac provincia, cui tu praefuisti, rogando deprecatoris, laborando propinqui, auctoritate cari hominis, ut spero, apud civitates, gravitate imperatoris suscepturum officia atque partis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 10 1:5)
quae si fuisset, eandem clementiam experta esset Africa quam cognovit Asia, quam etiam Achaia te, ut opinor, ipso legato ac deprecatore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 15 2:4)
Satrapes si siet Amator, nunquam sufferre eius sumtus queat;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 168)
accusatoris primum partibus fungere, deinde iudicis, novissime deprecatoris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 10:4)
igitur, quoniam tui amoris studio inductus homo Gallus scholae sophisticae intromisi materiam, vel te potissimum facti mei deprecatorem requiro.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Polemio suo salutem 14)
Ex eo enim et innocentia saeculi iniquitates temperavit et deprecatores dei esse coeperunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 13:2)
ego apud consulem deprecator defensorque vobis adero.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 400:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION