라틴어 문장 검색

quae si fuisset, eandem clementiam experta esset Africa quam cognovit Asia, quam etiam Achaia te, ut opinor, ipso legato ac deprecatore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 15 2:4)
Nam et rationibus Marciani, et sermone quem ille habuerat in ordine Lepcitanorum, operam suam Prisco ad turpissimum ministerium commodasse, stipulatusque de Marciano quinquaginta milia denariorum probabatur, ipse praeterea accepisse sestertia decem milia foedissimo quidem titulo, nomine unguentarii, qui titulus a vita hominis compti semper et pumicati non abhorrebat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 23:3)
accusatoris primum partibus fungere, deinde iudicis, novissime deprecatoris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 10:4)
igitur, quoniam tui amoris studio inductus homo Gallus scholae sophisticae intromisi materiam, vel te potissimum facti mei deprecatorem requiro.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Polemio suo salutem 14)
Ex eo enim et innocentia saeculi iniquitates temperavit et deprecatores dei esse coeperunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 13:2)
ego apud consulem deprecator defensorque vobis adero.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 400:2)
inde, postquam approbasse pacem concilium Aetolorum accepit, iussis proficisci Romam ad senatum permissoque ut et Rhodii et Athenienses deprecatores irent dato, qui simul cum iis proficisceretur, C. Valerio fratre ipse in Cephallaniam traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 114:1)
ceterum cum ad se a Perseo legati venissent de finiendo cum Romanis bello, eis pollicitum deprecatorem apud senatum futurum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 172:1)
stipulari semper me ultro oportet a viris, eum quaestum facio, nil viris promittere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1162)
ibidem erunt scorta exoleta quique stipulari solent, symbolarum collatores apud forum piscarium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 110)

SEARCH

MENU NAVIGATION