라틴어 문장 검색

Ergo, circumscriptae rei haec detur descriptio, inexplicabilis naturae haec exeat explicatio;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 39:8)
Ad officium etiam scripturae, calamum praepotentem eidem fueram elargita, ut in competentibus schedulis ejusdem calami scripturam poscentibus, quarum meae largitionis beneficio fuerat compotita, juxta meae orthographiae normulam, rerum genera figuraret, ne a propriae descriptionis semita in falsigraphiae devio eumdem divagari sustineret.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:11)
- Descriptio qualiter obsessa sit urbs.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 75:3)
Ad extremum proponitur brevis atque elegans vitae descriptio.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 1:3)
Quae videntur, inquit, membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt, uno ac simplici verbo descriptiones Philosophiae supergressus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 2:11)
Orientis provinciarum descriptio.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장1)
Et prima post Osdroenam quam (ut dictum est) ab hac descriptione discrevimus, Commagena (nunc Euphratensis) clementer assurgit, Hierapoli (vetere Nino) et Samosata civitatibus amplis illustris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 7:1)
Brevis divisio ac descriptio Galliarum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 11장1)
Descriptio Amidae, et quot tum ibi legiones ac turmae in praesidio fuerint.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 9장1)
Et diu cruentum proelium stetit, nec metu mortis quisquam ex aliqua parte a studio propugnandi removebatur, eoque producta contentione, cum sors partium eventu regeretur indeclinabili, diu laborata moles illa nostrorum, velut terrae quodam tremore quassata procubuit, et tamquam itinerario aggere, vel superposito ponte, complanatum spatium, quod inter murum congestamque forinsecus struem hiabat, patefecit hostibus transitum, nullis obicibus impeditum, et pars pleraque militum deiectorum oppressa vel debilitata cessavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 8장 2:1)
Descriptio Thraciarum, et sinus Pontici, regionumque ac nationum Ponto adiacentium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장1)
Descriptio rerum Aegyptiarum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장1)
Descriptiones muralium machinarum, ballistae, scorpionis vel onagri, arietis, helepoleos, ac malleoli.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장1)
Res adigit huc prolapsa ut in excessu celeri situm monstrare Persidis, descriptionibus gentium curiose digestis, in quibus aegre vera dixere paucissimi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 1:1)
Noctis itaque adventu proelio iam dirempto, refectisque viribus fessis, prope confinia lucis ductor egregius, in agminis quadrati figuram producto exercitu, cum comperisset occultantibus tenebris barbaros lapses, securus insidiarum per aperta camporum sequebatur et mollia, calcando semineces et constrictos, quos, vulneribus frigorum asperitate contractis, dolorum absumpserat magnitudo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 2장 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION