라틴어 문장 검색

Evasi aliquando rancidi senis loquax et famelicum convivium somno, non cibo, gravatus, cenatus solis fabulis et hi cubiculum reversus optatae me quieti reddidi.
(아풀레이우스, 변신, 1권 24:21)
"Nec loquax illa conticuit avis, sed;"
(아풀레이우스, 변신, 5권225)
Erat ibidem nobiscum simul adulescens philosophiae sectator, disciplinae, ut ipse dicebat, stoicae, sed loquacior inpendio et promptior.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, II 4:1)
Loquax, inquit, magis quam facundus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XV 15:1)
rex, quasi anus aetate desiperet, derisit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIX 5:2)
Sed in his quae vel audisse vel legisse sese dicit, fortassean vitio studioque ostentationis sit loquacior - est enim sane quam in praedicandis doctrinis sui venditator - hoc autem, quod in libro Aegyptiacorum quinto scripsit, neque audisse neque legisse, sed ipsum sese in urbe Roma vidisse oculis suis confirmat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 4:1)
Nec loquaces autem, inquit, convivas nec mutos legere oportet, quia eloquentia in foro et aput subsellia, silentium vero non in convivio, set in cubiculo esse debet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XI 4:3)
Nos autem ex Apollinari didicimus, vanos proprie dici, non ut vulgus diceret, desipientis aut hebetes aut ineptos, sed, ut veterum doctissimi , mendaces et infidos et levia inaniaque pro gravibus et veris astutissime componentes;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IV 11:1)
Alter erat nomine Michael Iosephus, faber ferrarius es villa Bodmini, nebulo audax et loquax, et qui infimorum sermonibus celebrari gestiebat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 28:9)
Quis enim garrulo et loquaci pectus suum recludet?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 4:4)
At loquaces et futiles etiam leves sunt et creduli.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 4:9)
Haec, nisi terrenus male desipis, ammonet figura:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, X 12:1)
Illud ante omnia scire oportet, interdum in accessione aegros desipere et loqui aliena.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장5)
alii facilius continentur et intra verba desipiunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장15)
— Ex his autem eos, qui intra verba desipiunt, aut leviter etiam manu peccant, onerare asperioribus coercitionibus supervacuum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장18)

SEARCH

MENU NAVIGATION