라틴어 문장 검색

Ergo et haec animi despicientia admirabilitatem magnam facit et maxime iustitia, ex qua una virtute viri boni appellantur, mirifica quaedam multitudini videtur, nec iniuria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 50:1)
Nam et prudentiam malitia et temperantiam immanitas in voluptatibus aspernandis et magnitudinem animi superbia in nimis ex- tollendis et despicientia in contemnendis honoribus et liberalitatem effusio et fortitudinem audacia imitatur et patientiam duritia immanis et iustitiam acerbitas et religionem superstitio et lenitatem mollitia animi et verecundiam timiditas et illam disputandi prudentiam concertatio captatioque verborum et hanc oratoriam vim inanis quaedam profluentia loquendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 23장 3:2)
- totamque vim bene vivendi in animi robore ac magnitudine et in omnium rerum humanarum contemptione ac despicientia et in omni virtute ponamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 94:2)
fortitudini comitibusque eius, magnitudini animi, gravitati, patientiae, rerum humanarum despicientiae, quo modo respondebis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 31:10)
Etenim hunc ipsum sermonem non apud populum, sed apud decuriones habui, nec in propatulo sed in curia.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 16:2)
viri muliebria pati, mulieres pudicitiam in propatulo habere;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 13장6)
tota urbe patentibus ianuis promiscuoque usu rerum omnium in propatulo posito, notos ignotosque passim advenas in hospitium ductos ferunt et cum inimicis quoque benigne ac comiter sermones habitos, iurgiis ac litibus temperatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 156:2)
adparata convivia omnibus in propatulo aedium fuerant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 207:1)
vulgo apertis ianuis in propatulo epulati sunt, celeberque dies omni caerimoniarum genere fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 184:3)
parati erunt qui magno rogo in propatulo aedium accenso corpora exanima iniciant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 192:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION