라틴어 문장 검색

Etenim iam consilium regis Galli de desponsanda haerede Britanniae diutius dissimulari non poterat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 27:14)
Et nunc, frater, audi me, et loquemur de hac puella hac nocte et desponsabimus illam tibi et, cum reversi fuerimus ex Rages, accipiemus illam et ducemus eam nobiscum in domum tuam ".
(불가타 성경, 토빗기, 6장13)
sequentibusque consulibus flamen Dialis destinatus dimissa Cossutia, quae familia equestri sed admodum diues praetextato desponsata fuerat, Corneliam Cinnae quater consulis filiam duxit uxorem, ex qua illi mox Iulia nata est;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 1장 1:2)
"Desponsavi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:9)
postea cum vellet Hermionen, Menelai et Helenae filiam, Oresti iam ante desponsatam, ducere uxorem, Orestis insidiis in templo Delphici Apollinis occisus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 29710)
ereptae conivgis hanc Hermionen quidam dicunt, cum Oresti esset desponsata, post a Menelao apud Troiam admirante virtutem Pyrrhi, esse illi promissam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3301)
alii dicunt a Menelao quidem apud Ilium Pyrrho desponsatam, sed a Tyndareo Oresti, morante apud Troiam Pyrrho, ut quidam promissam, ut quidam coniunctam tradunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3302)
nam, ut in tertio legimus, cum vellet ducere Hermionen, Oresti ante desponsatam, ab eo est inter aras Apollinis interemptus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2643)
vel, quod latenter insinuat, tradi alteri sibi ante desponsatam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4173)
"Mox alienas virgines iam desponsatas, iam destinatas et nonnullas de matrimonio mulierculas sine more rapuit, violavit, inlusit, et cum earum parentibus, id est cum soceris suis bellum miscuit, propinquum sanguinem fudit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:7)
de sponsu si quid perspexeris et tamen quid procuratores Cornifici dicant velim scire, ita ut in ea re te cum tam occupatus sis, non multum operae velim ponere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 19 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION