라틴어 문장 검색

Praeter haec graciles tabes, deiectiones, destillationes, item viscerum et laterum dolores fatigant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장65)
Si inflatio in superioribus partibus dolorem tumoremque fecit, bonum signum est sonus ventris inde ad inferiores partes evolutus, magisque etiam, si sine difficultate cum stercore excessit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 3장15)
Si praecordia dolent, aut inflatio gravis est, aut toto die non concocta fertur urina, cruditatem esse manifestum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장6)
Frequens autem destillatio in corpore tenui longoque tabem timendam esse testatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장10)
post nimias destillationes tabes, post lateris dolorem vitia pulmonum, post haec insania;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장78)
In eodem morbo periculosa sunt tussis, destillatio, etiam quod alias salutare habetur, sternumentum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장72)
Ergo ubi materia, quae intus est, laedit, illo modo, ubi inflatio, hoc inponi solet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 11장9)
Minima inflatio fit ex venatione, aucupio, piscibus, pomis, oleis, conchyliisve, ovis vel mollibus vel sorbilibus, vino vetere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 26장5)
Feniculum vero et anetum inflationes etiam levant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 26장6)
Ergo si inflatio et ex ea dolor creber est, utilis cotidianus aut altero quoque die post cibum vomitus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장47)
sed diu post has inflationes abstinendum est ab omnibus inflantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장59)
cavendae destillationes, ne, si quid cura levarit, exasperent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장48)
nunc video apud Graecos in gravedine hoc nomen servari, destillationem ΚΑΤΑΣΤΑΓΜΌΝ appellari.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장12)
Quo levato, si in destillatione crassa facta pituita est, vel in gravedine nares magis patent, balineo utendum est, multaque aqua prius calida, post egelida fovendum os caputque;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장20)
Nam modo ingens calor, modo inflatio hunc, modo inflammatio, modo exulcerato adficit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION