라틴어 문장 검색

et facta collatione quantum locum sive spatium illud corpus implesset quando esset spiritus vini in phiala, et rursus quantum spatium impleverit postquam factum fuisset pneumaticum in vesica, rationes subduximus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 392:20)
Atque sub initiis exerceat se adminiculis quibusdam, ut natatores recentes vesicis aut iuncis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 1:8)
quae res maxime gravidines destillationesque concitat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장9)
5. Neque vero iis solis, quos capitis inbecillitas torquet, usus aquae frigidae prodest, sed iis etiam, quos adsiduae lippitudines, gravidines, destillationes tonsillaeque male habent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 5장1)
Vitari etiam gravidines destillationesque possunt, si quam minime qui his opportunus est loca aquasque mutet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 5장5)
Frigus inimicum est seni, tenui, vulneri, praecordiis, intestinis, vesicae, auribus, coxis, scapulis, naturalibus, ossibus, dentibus, nervis, vulvae, cerebro.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장8)
Ergo tum lippitudines, pustulae, profusio sanguinis, abscessus corporis, quae ἈΠΟΣΤΉΜΑΤΑGraeci nominant, bilis atra, quam ΜΕΛΑΝΧΟΛΊΑΝ appellant, insania, morbus comitialis, angina, gravidines, destillationes oriri solent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장20)
Ceteros lippitudo arida et, si seniores sunt, gravedines atque destillationes male habent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장44)
At si sicca aestas aquilones habuit, autumno vero imbres austrique sunt, tota hieme, quae proxima est, tussis, destillatio, raucitas, in quibusdam etiam tabes oritur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장47)
Praeter haec graciles tabes, deiectiones, destillationes, item viscerum et laterum dolores fatigant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장65)
Frequens autem destillatio in corpore tenui longoque tabem timendam esse testatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장10)
At si sanguis aut pus in urina est, vel vesica vel renes exulcerati sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장30)
At si paulatim destillat, vel si sanguis per hanc editur, et in eo quaedam cruenta concreta sunt, idque ipsum cum difficultate redditur, et circa pubem inferiores partes dolent, in eadem vesica vitium est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장32)
nonnumquam, si digitum admoverunt, ubi vesicae cervicem is urguet, calculum sentiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장43)
post nimias destillationes tabes, post lateris dolorem vitia pulmonum, post haec insania;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장78)

SEARCH

MENU NAVIGATION