라틴어 문장 검색

Etiam saccharum, aut spongia infusa in aquam aut vinum, licet pars ipsorum emineat et longe attollatur supra vinum aut aquam, tamen aquam aut vinum paulatim et per gradus attrahunt in sursum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 447:9)
adeo ut medici, quo fortius attrahant ventosae, ponant spongias frigidas aqua madefactas super ventosas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 480:14)
Quin et externa ecclesiae pax in pacem internam conscentia sensim distillat, laboresque scribentium et legentium controversias vertit in tractatus pietatis et mortificationis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:24)
At si paulatim destillat, vel si sanguis per hanc editur, et in eo quaedam cruenta concreta sunt, idque ipsum cum difficultate redditur, et circa pubem inferiores partes dolent, in eadem vesica vitium est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장32)
interdum etiam sine voluntate destillat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장35)
eique etiam simile esse oportet, si quid in nares a capite destillat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장13)
aqua frigida, maximeque pluvialis, vinum, acetum, et horum aliquo madens vel panis vel farina vel spongia vel cinis vel lana sucida vel etiam linteolum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 33장9)
Plurimi, decoctis papaveris corticibus, ex ea aqua spongia os et caput subinde fovent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장67)
Oritur fere a capite, inde in pulmonem destillat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장15)
ureteras Graeci vocant, quod per eas inde descendentem urinam in vesicam destillare concipiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장55)
Si calor, aqua frigida multa perfundere caput expedit, spongiam concavam inponere subinde in aqua frigida expressam;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장26)
5 Destillat autem de capite interdum in nares, quod leve est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장1)
Si in nares destillavit, tenuis per has pituita profluit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장4)
Igitur huic, si in nares vel in fauces destillavit, praeter ea, quae supra (Section:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장26)
At si in pulmonem quoque destillat, multo magis et ambulatione et fricatione opus est eademque acrioribus utendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장34)

SEARCH

MENU NAVIGATION