라틴어 문장 검색

Jam vero tenebris relatis et prorsus sole sublato, vitam desperans, primores sui exercitus convocans, debilitatem sui corporis detexit, nec se posse mortem nunc evadere attestatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 52:6)
Inimico autem non multum loquaris, nec secreta tua illi detegas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 58:1)
Nec confidatis secreta nec detegatis Cum quibus egistis pugnæ discrimina tristis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 59:1)
Ne confidatis secreta nec hijs detegatis, Cum quibus egistis pugnæ discrimina tristis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 122:1)
Sed iuvenis quae insua versabantur conscientia minime detegere volebat.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 101:13)
Vide ne cuiquam secreta nostra detegas:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 159:12)
Itaque cum mens nostra se a corporalibus mundi hujus illecebris quibus ante delectabatur, abluerit, bonis quoque cogitationibus veteris colluviem cupiditatis absterget, tamquam purioribus absorbens aquis turbidorum prius amaritudinem fluentorum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 6:12)
Restabat ut Caesar post haec properaret accitus, et abstergendae causa suspicionis, sororem suam (eius uxorem) Constantius ad se tandem desideratam venire, multis fictisque blanditiis hortabatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 6:1)
et peniculo serie litterarum abstersa, solaque incolumi relicta subscriptione, alter multum a vero illo dissonans superscribitur textus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 4:2)
Aemilianus enim testudine lapidea tectam successerat portam, sub qua tutus et latens, dum moles saxeas detegunt hostes, urbem nudatam irrupit, Iulianus vero locum patentem aggressus, obumbrata caeli facie fragmentis montium et missilibus aegre repulsus, abscessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 17:1)
At vero ubi tempestas mollivit, et flumen retinaculis ruptis redit ad solitum cursum, absterso metu nihil postea molestius exspectabatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 18:3)
Sic ingressus est Theodericus et post aliquot dies, dum ei Odoacar insidiaretur, detectus ante ab eo praeventus in palatio, manu sua Theodericus eum in Lauretum pervenientem gladio interemit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 11장 7:1)
Detecta fraude et coniuratione patefacta ac seditiosis omnibus in potestatem suam redactis imperator Aquasgrani revertitur;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 818 247:2)
patent artes tuae, Rufine, fraudes hiant, detectum mendacium est:
(아풀레이우스, 변명 81:7)
His dictis applauditur, et illico me magistratus ipsum iubet corpora, quae lectulo fuerant posita, mea manu detegere.
(아풀레이우스, 변신, 3권 8:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION