라틴어 문장 검색

Nec confidatis secreta nec detegatis Cum quibus egistis pugnæ discrimina tristis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 59:1)
Ne confidatis secreta nec hijs detegatis, Cum quibus egistis pugnæ discrimina tristis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 122:1)
Hec est enim Domini iusta consuetudo ut, cui vult tribuere suam gratiam et suum amorem, prius incutiat suum timorem, quod potestisvidere per multa exempla.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 2:1)
Nam, cum voluit tribuere Beate Virgini Marie suam gratiam et suum amorem, prius incussit ei per Angelumsuum timorem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 2:2)
Similiter, cum voluit tribuere Beato Iohanni suum amorem et ostendere illi secreta sua,prius incussit ei tantum timorem ut caderet enim in terram quasi mortuus, ut in Apochalipsi legitur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 2:5)
Similiter, cum Dominus BeatumPaulum vas electionis fecit, eique suam gratiam tribuit, tantum timorem ei incussit ut caderet in terram quasi mortuus pre timore et dixit:"
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 2:6)
Sed iuvenis quae insua versabantur conscientia minime detegere volebat.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 101:13)
Vide ne cuiquam secreta nostra detegas:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 159:12)
Quoties mihi pudorem incussit, si moriturum praeterii, si non visitavi graviter aegrum, si fastidivi inopem, si captivum non redemi, si senem sprevi!
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 8:10)
II, 4), qualis est apostolicae forma sententiae, amictum sapientiae atque pietatis omni pretiosiorem auro refulgens, tunc chorum prudentiae, temperantiae, fortitudinis, ac justitiae suscipiens quae flagrabant odorem disciplinarum, incutiens reverentiam, infundens gratiam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:5)
Intercluso hac bellorum difficili sorte Constantio trans flumen Euphratem, Iulianus agens apud Viennam, firmandis in futura consiliis, dies impendebat et noctes, quantum opes patiebantur angustae, altius semet attollens, semperque ambigens, utrum Constantium modis omnibus alliceret in concordiam, an terroris incutiendi gratia lacesseret prior.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장 1:1)
Quae tametsi maestitiam sollicito incuterent principi, residua tamen non contemnebat urgentia, dum pugnandi tempus ei veniret optatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 14장 1:1)
Deinde ut hostibus (si erupissent usquam) vel conspicantibus procul timorem multitudinis maioris incuteret, laxatis cuneis iumenta dilatavit et homines, ut decimo paene lapide postremi dispararentur a signiferis primis, quod arte mira saepe fecisse, Pyrrhus ille rex dicitur Epirotes, opportunis in locis castra metandi, armorumque speciem diffundendi ex industria vel attenuandi perquam scientissimus, ut ubi convenisset plures aestimarentur aut pauci.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 3:1)
Aemilianus enim testudine lapidea tectam successerat portam, sub qua tutus et latens, dum moles saxeas detegunt hostes, urbem nudatam irrupit, Iulianus vero locum patentem aggressus, obumbrata caeli facie fragmentis montium et missilibus aegre repulsus, abscessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 17:1)
Cum enim (ut saepe) discessurae partes levius concertarent, abusive incusso ariete, qui paulo ante erat admotus, sternitur residuis omnibus altior turris, latere coctili firmissime structa, cuius ruina muri contiguum latus secum immani fragore protraxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 19:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION