라틴어 문장 검색

Nec umquam eadem repetendo clamare destitit, quoad omnes ad se perduxit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 15:9)
Sive igitur vera sint sive falsa quae proponis, terribilium me deterret poenarum relatio, et ideo ab amoris nolo militia exsistere aliena, sed eius affecto consortio copulari et in meridiana mihi porta domicilium invenire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 39:3)
In hoc tamen plurimum est vobis negotio praecavendum, quia si bona feceritis vestrae personae laudes nullorum ora tacebunt, sin autem mala, etsi a vobis mala perpetrata reticeam, quia neminem decet probum de aliquo sinistra referre, at tamen vestras desistam attollere laudes.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 3:8)
Nam si propter variationes eum viderit ab incepto desistere vel mulieris statum sinistris rumoribus diffamare vel suam in pecuniae promissione fiduciam ponere, praesumere debet quod non sit fidus amator.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 20:10)
Brito vero plurimum super equi bonitate confisus in pontis transitu viriliter procedere non desistit, qui post multi laboris angustias plurimasque submersiones per equi conanima tandem est ad pontis extrema deductus, ibique pontis agitatorem suffocavit in aqua et sibi proprii lateris, prout melius potuit, vulnera colligavit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 8:12)
Nassovi secura tui, desiste tumentes Prospicere in fluctus animo suspensa, trucesque Objurgare notos, tardamque requirere puppim:
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 11:1)
Nec quidem unquam adduci possem, ut poema patrio sermone conscriptum oculis tuis subjicerem, qui ab istis conatibus caeteros omnes scribendo non minus deterres, quam favendo excitaveris.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 6:7)
Ergo consilii super hiis libramina ferre Nescio, non ualeo, dubito, desisto, retardor;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:29)
Turcis usquequaque nocere non desistebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 40:13)
Et si forte filii vel alii amici tui correctiones et ammonitiones tuasrecipere nolunt, non tamen desistas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 92:4)
Unde Cato dixit, Cum moneas aliquem nec se velit ipse moneri, Si tibi sit carus, noli desistere ceptis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 92:5)
et quam primumid facere desiste, quod, eciam si voles, diu facere non poteris."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 79:10)
et quam primum id facere desiste, quod, etiam si voles, diu facere non poteris."
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 8:12)
nam malefactores occiduntur, et alii taliter deterrentur, quod de cetero similia facere non præsumant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 227:18)
Intellectus autem profundior liberandam animam tuam docet, ut desistat ab iis quae fructum non habent.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION