라틴어 문장 검색

Dux ergo suique contubernales moleste ferentes a pomario hoc Turcos insidias Christianis moliri, et tam egregios viros illic in dolo cecidisse, decreverunt ut in ferramentis et securibus Christiani de exercitu convenientes, hoc radicitus exstirparent, herbas, scirpos et calamos meterent, ne qua fraudulenta manus illic ultra latere aut nocere posset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 94:6)
Quocirca nichil esse tam detestabile tam pestiferumquam voluptatem, si quid ea, cum maior esset atque longior, omne animilumen extinguit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 37:7)
" "Quocircanihil esse tam detestabile tamque pestiferum quam voluptatem, si quidamea, cum major esset, omne animi lumen extingueret.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 88:9)
"Cum ergo tam detestabilis sit superbia, totque mala oriantur ex ea et infinitaalia, quæ notantur in libro De Forma Vitæ, in titulo:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 197:19)
Et etiam si crederes, prædictasauctoritates etiam in aliis hominibus locum habere, non tamen in hoc casupatientia esset detestabilis, ut dicis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 237:7)
Et quia a Persarum rege ad sua ob difficultatem hiberni temporis aegre contruso, reserata caeli temperie validior impetus timebatur, ad Transtigritanos reges et satrapas legati cum muneribus missi sunt amplis, monituri cunctos et hortaturi, nostra sentire, et nihil fallax temptare vel fraudulentum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 6장 7:1)
per ingenia fraudulenta se subtrahendo Baioariam petiit et nusquam amplius faciem supradicti regis videre voluit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 763 29:4)
Cumque ad sedandos ac mitigandos Gothorum atque Hispanorum in illis finibus habitantium animos Helisachar abbas cum aliis ab imperatore missus multa et propria industria et sociorum consilio prudenter administrasset, Bernhardus quoque Barcinonae comes Aizonis insidiis et eorum, qui ad eum defecerant, calliditati ac fraudulentis machinationibus pertinacissime resisteret atque eorum temerarios conatus irritos efficeret, exercitus a rege Sarracenorum Abdiraman ad auxilium Aizoni ferendum missus Caesaraugustam venisse nuntiatur, supra quem Abumarvan regis propinquus dux constitutus ex persuasionibus Aizonis haud dubiam sibi victoriam pollicebatur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 827 321:6)
Plaga magna vesicarum turgentium grassatur in populo et detestabili eos putredine consumpsit, ita ut menbra dissoluta ante mortem deciderent.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 75:2)
Et plane fuit quod eius detestabilem malitiam ad peiores conatus stimularet:
(아풀레이우스, 변신, 7권 17:5)
"Et nunc iste securus incumbens praesepio voracitati suae deservit et insatiabilem profundumque ventrem semper esitando distendit, nec aerumnae meae miseretur vel detestabilem casum defuncti magistri recordatur, sed scilicet senectam infirmitatemque meam contemnit ae despicit et impune se laturum tantum scelus credit."
(아풀레이우스, 변신, 7권 25:4)
"Ecce rursus improvidae voluptatis detestabilis petitor aures obseratas de nuptiis obtundens aderat:"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:63)
"Haec est illa dextera quae meum sanguinem fudit, hoc pectus quod fraudulentas ambages in meum concinnavit exitium, oculi isti quibus male placui, qui quodam modo futuras tenebras auspicantes venientes poenas antecedunt."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:77)
, quanquam enormis, urguebat, quippe gaudiali fuga detestabilem illum exsectorem virilitatis meae relinquentem.
(아풀레이우스, 변신, 8권 3:7)
Hac quoque detestabili deserta mansione, paganos in summo luctu relinquentes, rursum pergimus dieque tota campestres emensi vias civitatem quandam populosam et nobilem iam fessi pervenimus.
(아풀레이우스, 변신, 8권 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION