라틴어 문장 검색

'Siciliam,' inquit, 'provinciam C. Verres per triennium depopulatus esse, Siculorum civitates vastasse, domos exinanisse, fana spoliasse dicitur.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 11:1)
Delphinum repente inter undas adnavisse fluitantique sese homini subdidisse et dorso super fluctus edito vectavisse incolumique eum corpore et ornatu Taenarum in terram Laconicam devexisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 17:2)
Adeo ut Tempus, tanquam fluvius, levia et inflata ad nos devexerit, gravia et solida demerserit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:40)
tempore (ut fluvio) leviora et magis inflata ad nos devehente, graviora et solida mergente.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:16)
Videtur enim non minus requiri natura corporea ad actionem naturalem sustentandam et devehendam, quam ad excitandam aut generandum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 369:21)
nempe quod eodem tempore per spatia aeris devehantur et visibilium tot imagines, et vocis articulatae tot percussiones, et tot odores specificati, ut violae, rosae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 410:17)
Illud tamen e converso, quod aliquam divinae naturae speciem prae se ferat, falsissimum est, nisi huiusmodi vita solitaria minime ab amore ipsius solitudinis proveniat, sed a studio secedendi ut altioribus contemplationibus quis vacet, id quod in nonnullis ethnicorum reperitur, sed affectatum et fictum, ut in Epimenide Cretense, Numa Romana, Empedocle Siculo, et Apollonio Tyaneo.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 1:4)
Has perfectas carris iunctis devehit noctu milia passuum a castris XXII militesque his navibus flumen transportat continentemque ripae collem improviso occupat.
(카이사르, 내란기, 1권 54:4)
Legionem Caesar, quam equis devexerat, passibus CC ab eo tumulo constituit. Item equites Ariovisti pari intervallo constiterunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 43장2)
Crassum Samarobrivae praeficit legionemque attribuit, quod ibi impedimenta exercitus, obsides civitatum, litteras publicas frumentumque omne quod eo tolerandae hiemis causa devexerat relinquebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 47장2)
piperis albi, croci Siculi, singulorum P. XXXII;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장294)
piperis albi, croci Siculi, singulorum P. #1108 XXXII;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 50:6)
piperis albi, croci siculi, singulorum p. )-(. XXXII.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 58:6)
sic opifex tauri tormentorumque repertor, qui funesta novo fabricaverat aera dolori, primus inexpertum Siculo cogente tyranno sensit opus docuitque suum mugire iuvencum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:95)
ad terram suos devehit ille viros.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:51)

SEARCH

MENU NAVIGATION