라틴어 문장 검색

in quorum miseriis, velut sui quisque discriminis cernens imaginem, tortorem et vincula somniabat, et deversoria tenebrarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 16:2)
Moxque metu dissimulato, eques mittitur clandestinus ad dextrum itineris latus, diversoria paraturus et cibum, quo paulum progresso, in laevum tractum item alius talia facturus ire iubetur ocissime, alterum aliorsum nesciens missum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 14:1)
apud Graecos Teius quidam et Lacedaemonius et Cius cum aliis innumeris, etiam mulier Lesbia, lasciue illa quidem tantaque gratia, ut nobis insolentiam linguae suae dulcedine carminum commendet, apud nos uero Aedituus et Porcius et Catulus, isti quoque cum aliis innumeris.
(아풀레이우스, 변명 9:12)
"iam scies ab introitu primo dei cuiuspiam luculentum et amoenum videre te diversorium."
(아풀레이우스, 변신, 5권5)
Coniectare igitur se detractam esse ex eo verbo secundam litteram et favisas esse dictas cellas quasdam et specus, quibus aeditui Capitolii uterentur ad custodiendas res veteres religiosas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, X 5:1)
Pro eo a plerisque nunc aedituus dicitur nova et commenticia usurpatione, quasi a tuendis aedibus appellatus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, X 3:1)
M. Varro in libro secundo Ad Marcellum De Latino Sermone aeditumum dici oportere censet magis quam aedituum, quod alterum sit recenti novitate fictum, alterum antiqua origine incorruptum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, X 5:1)
Aeditumi custodesque mature sentiunt, in libris autem hoc vulgariis aeditui scriptum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, X 7:2)
Titus autem Lucretius in carmine suo pro aedituis aedituentes appellat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, X 9:1)
Tum resupinus, capite convelato, voce admodum quam suavi, versus cecinit Valeri Aeditui, veteris poetae, item Porcii Licini et Q. Catuli, quibus mundius, venustius, limatius, tersius, Graecum Latinumve nihil quicquam reperiri puto.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IX 11:1)
Aeditui versus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IX 12:1)
Qui agmen ducebant de diversoriis et hospitiis percontabantur, acsi in animo haberent in ea urbe pernoctare.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 10:6)
Adeo ut verum esset quod Alexander papa dicere solutus est, Gallos in Italiam venisse cum creta in manibus qua diversoria sua notarent, potius quam cum armis quibus pugnarent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 6:4)
Dixit Borgia de expeditione Gallorum in Italiam, eos venisse cum creta in manibus, ut diversoria notarent, non cum armis, ut perrumperent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 72:1)
Et extendam manum meam super Iudam et super omnes habitantes Ierusalem; et disperdam de loco hoc reliquias Baal et nomina aedituorum cum sacerdotibus
(불가타 성경, 스바니야서, 1장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION