라틴어 문장 검색

A deverticulo repetatur fabula, postquam subsidiis aucti, pars altera promere ferrum audet et infestis pugnam instaurare sagittis, terga fugae celeri praestant instantibus Ombis qui vicina colunt umbrosae Tentyra palmae, labitur hic quidam nimia formidine cursum praecipitans capiturque.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV28)
Dum eunt, nulla est in angiporto amphora quam non inpleant, quippe qui vesicam plenam vini habeant.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 15:4)
navigatio enim non a deverticulo, sed ab intentione accipit nomen.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3382)
ad divortia viae in diversa tendentes, hoc est ad diverticula viae militaris:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3771)
Terentius ubi ad ipsum veni diverticulum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3772)
diverticula autem sunt semitae transversae, quae sunt a latere viae militaris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3773)
quin etiam ipsi voluptarii deverticula quaerunt et virtutes habent in ore totos dies voluptatemque primo dumtaxat expeti dicunt, deinde consuetudine quasi alteram quandam naturam effici, qua inpulsi multa faciant nullam quaerentes voluptatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 99:1)
ille autem qui se sententia legis et voluntate defendet in consilio atque in mente scriptoris, non in verbis ac litteris vim legis positam esse defendet quodque nihil exceperit in lege laudabit, ne deverticula peccatis darentur atque ut ex facto cuiusque iudex legis mentem interpretaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 39장 1:1)
nullum in urbe vicum, nullum angiportum esse dicebant in quo non Miloni conducta esset domus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 24장6)
sola errore caret simplex via, nescia flecti in diverticulum, biviis nec pluribus anceps.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2302)
ibi angiportum propter est.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 2128)
Id quidem angiportum non est pervium.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 2139)
Ubi ad ipsum veni diverticulum, constiti.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 27)
Ubi vidi, ego me in pedes quantum queo In angiportum quoddam desertum;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 27)
Sed hince concedam in angiportum hoc proximum:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 6133)

SEARCH

MENU NAVIGATION