라틴어 문장 검색

praesertim si spectetur deviationis angulus juxta caput Cometae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 47:6)
Quod curvatura major est ubi major est deviatio, & magis sensibilis ubi cauda caeteris paribus longior est:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 47:8)
sed noverint sententiam meam discrepantia sentientes sine Marco Varrone, sine Sereno, non Septimio, sed Sammonico, sine Censorino, qui de die natali volumen illustre confecit, non posse damnari.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Polemio suo salutem 6)
Quod deviationis angulus minor est juxta caput Cometae, major juxta caudae extremitatem alteram, atque adeò quod cauda convexo sui latere partes respicit à quibus fit deviatio, quaeque in rectâ sunt lineâ à Sole per caput Cometae in infinitum ductâ.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 47:10)
ergo si in parva particula terreni tanta discrepantia invenitur saporum, non est mirandum, si tanta in magnitudine terrae innumerabiles sucorum reperientur varietates, per quarum venas aquae vis percurrens tincta pervenit ad fontium egressus, et ita ex eo dispares variique perficiuntur in propriis generibus fontes propter locorum discrepantiam et regionum qualitates terrarumque dissimiles proprietates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장108)

SEARCH

MENU NAVIGATION