라틴어 문장 검색

Omnia qui magni dispexit lumina mundi, qui stellarum ortus comperit atque obitus, flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur, ut cedant certis sidera temporibus, ut Triviam furtim sub Latmia saxa relegans dulcis amor gyro devocet aerio, idem me ille Conon caelesti in lumine vidit e Bereniceo vertice caesariem fulgentem clare, quam cunctis illa deorum levia protendens bracchia pollicita est, qua rex tempestate novo auctus hymenaeo vastatum finis iuerat Assyrios, dulcia nocturnae portans vestigia rixae quam de virgineis gesserat exuviis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 661)
Post Caietae quoque nutricis sepulturam, quo potissimum navigans adpellitur quam ad eam partem per quam — fluvio Tiberinus amoeno In mare prorumpit, ut confestim in ipso Italiae limine fluviali unda ablutus possit quam purissime — Iovem Phrygiamque ex ordine Matrem invocare?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, I. 2:1)
Dic corpus properet fluviali spargere lympha.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, I. 7:3)
Hoc et in Ponto fieri videmus, in quo frusta quaedam et, ut ita dixerim, prosiciae gelidae feruntur contractae de fluvialium vel palustrium undarum multitudine, in quas licet frigori quasi levatiores marina.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 33:1)
Hinc facilius, ait, vel inperitos nandi mare sustinet, cum fluvialis aqua quasi infirma et nullo adiumento fulta mox cedat et in imum pondera accepta transmittat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 19:4)
tenvis glauco velabat amictu carbasus et crines umbrosa tegebat harvndo fluvialem aquam purificationi aptam latenter ostendit in tantum, ut etiam harundinibus, quae fluminum germina esse non dubium est, purificatio rite celebretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 331)
ideo et ubique fluminibus harundinem dat, ut velatus harundine glauca Mincius, et ripis fluvialis harundo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 333)
viridique in litore fluviali scilicet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 831)
et per hoc lintres fluviales ostendit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1362)
in aliquibus enim remansit, ut 'tun- sus'. lintres fluviales naviculas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2623)
marinae fulicae ad discretionem fluvialium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3631)
Socrates autem primus philosophiam devocavit e caelo et in urbibus conlocavit et in domus etiam introduxit et coëgit de vita et moribus rebusque bonis et malis quaerere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 10:5)
Stultum consilium non modo effectu caret, Sed ad perniciem quoque mortalis devocat.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Canes famelici.1)
Successus ad perniciem multos devocat.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Aesopus et petulans.1)
Visa fugit nymphe, veluti perterrita fulvum cerva lupum longeque lacu deprensa relicto accipitrem fluvialis anas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 82:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION