라틴어 문장 검색

Ceterum sic nos eieramus et rescindimus signaculum rescindendo testationem eius.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 24장 1:5)
quatinus abominatis idolis eorumque cultu, spretisque fanorum fatuitatibus, et auguriorum deceptabilibus blandimentis, credatis in Deum Patrem omnipotentem, eiusque Filium Iesum Christum, et Spiritum Sanctum, ut credentes, a diabolicae captiuitatis nexibus, sanctae et indiuiduae Trinitatis cooperante potentia, absoluti, aeternae uitae possitis esse participes.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X. 1:7)
Unde oportet uos, suscepto signo sanctae crucis, per quod humanum genus redemtum est, execrandam diabolicae uersutiae supplantationem, qui diuinae bonitatis operibus inuidus aemulusque consistit, a cordibus uestris abicere, iniectisque manibus hos, quos eatenus materiae conpage uobis deos fabricastis, confringendos diminuendosque summopere procurate.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X. 2:1)
Accedite ergo ad agnitionem eius, qui uos creauit, qui in uobis uitae insufflauit spiritum, qui pro uestra redemtione Filium suum unigenitum misit, ut uos ab originali peccato eriperet, et ereptos de potestate nequitiac diabolicae prauitatis caelestibus praemiis muneraret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X. 2:5)
Redemptoris nostri benignitas humano generi, quod pretiosi sanguinis sui effusione a uinculis diabolicae captiuitatis eripuit, multae prouidentiae, quibus saluaretur, propinauit remedia;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI.5)
exanimatum auctores quoniam non omnes sunt, mihi in incerto relictum sit, sicut inter foederum ruptorum testationem ingenti fragore caeli procellam effusam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 64:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION