라틴어 문장 검색

Postquam Ardulfus rex Nordanhumbrorum reductus est in regnum suum et legati imperatoris atque pontificis reversi sunt, unus ex eis, Aldulfus diaconus, a piratis captus est, ceteris sine periculo traicientibus, ductusque ab eis in Brittaniam a quodam Coenulfi regis homine redemptus est Romamque reversus.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 809 190:1)
de corpore migravit, Stephanusque diaconus in locum eius electus atque ordinatus est;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 816 237:2)
inter caetera tamen ad legationem suam pertinentia quaedam de imaginum veneratione protulerunt, propter quae se Romam ire atque apostolicae sedis praesulem consulere debere dixerunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 299:3)
Cui cum iniuncta sibi patefaceret, statum populi Romani iam dudum quorundam praesulum perversitate depravatum, memorati pontificis benivola adsensione ita correxit, ut omnes, qui rerum suarum direptione graviter fuerant desolati, de receptione bonorum suorum, quae per illius adventum Deo donante provenerat, magnifice sunt consolati.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 303:2)
Dum haec aguntur, Hildoinus abbas monasterii sancti Dionisii martyris Romam mittens adnuente precibus eius Eugenio sanctae sedis apostolicae tunc praesule ossa beatissimi martyris Christi Sebastiani accepit et ea apud Suessonam civitatem in basilica sancti Medardi collocavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 320:1)
In cuius locum Valentinus diaconus a Romanis et electus et ordinatus vix unum mensem in pontificatu complevit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 827 326:2)
praesul dedit hoc mihi pallium
(ARCHIPOETA, I154)
et de nobis praesules nostri cogitarent,
(ARCHIPOETA, IV94)
commendetur largitas praesulum largorum;
(ARCHIPOETA, IV103)
tu vero ne timeas, praesul, sed exulta.
(ARCHIPOETA, V36)
cum de praesulibus male quisque loquatur avaris,
(ARCHIPOETA, VI31)
Praesul urbis Agrippinae,
(ARCHIPOETA, VIII1)
deinde ultramarinos presbyteros quosdam et diaconos.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 94 99:2)
Nam quodam tempore, cum instinctu diabolico quidam sacerdos et diaconus, Gallici genere, ex praefatis monachis, invidia quadam excitati contra suum abbatem praefatum Iohannem, nimium latenter in tantum amaricati sunt, ut Iudaico more dominum suum dolo circumvenirent et proderent.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 96 101:1)
Ante omnia peto, ut cogitet religiosa prudentia tua nihil esse in hac vita et maxime hoc tempore facilius et laetius et hominibus acceptabilius episcopi aut presbyteri aut diaconi officio, si perfunctorie atque adulatorie res agatur, sed nihil apud deum miserius et tristius et damnabilius;
(아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION