라틴어 문장 검색

latericii vero, nisi diplinthii aut triplinthii fuerint, sesquipedali crassitudine non possunt plus quam unam sustinere contignationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장74)
summis parietibus structura testacea sub tegula subiciatur altitudine circiter sesquipedali habeatque proiecturas coronarum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장81)
retractiones autem graduum nec minus quam sesquipedales nec plus quam bipedales faciendae videntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 4장18)
Suspensurae caldariorum ita sunt faciendae, ut primum sesquipedalibus tegulis solum sternatur inclinatum ad hypocausim, uti pila, cum mittatur, non possit intro resistere, sed rursus redeat ad praefurnium ipsa per se;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장6)
deinde ad ipsam aquam et latera pulvino circiter sesquipedales margines struantur aequilibres ex planitia, quae est supra scripta;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장10)
Ergo quoniam id non explicatur numero, in eo quadrato, longo et lato pedes X quod fuerit, linea ab angulo ad angulum diagonios perducatur, uti dividantur duo trigona aequa magnitudine, singula areae pedum quinquagenum, ad eiusque lineae diagonalis longitudinem locus quadratus paribus lateribus describatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말15)
arrectaria, quae supra compactionem erant quattuor conlocata, ex binis tignis fuerant compacta, in altitudinibus singula pedum XXXVI, crassitudine palmopedali, latitudine sesquipedali.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장7)
erigebantur et arrectaria duo compacta pedum XXXXV, crassitudine sesquipedali, latitudine *ρ*ι*ι, coniuncta capitibus transversario cardinato tigno et altero mediano inter duos scapos cardinato et lamnis ferreis religato.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION