라틴어 문장 검색

Sin autem erit etiam testium facultas, primum genus erit ipsum laudandum dicendumque, ne argumentis teneretur reus, ipsum sua cautione effecisse, testis effugere non posse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 34장 1:2)
Quicquid dicunt laudo:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 231)
Mars clangente tuba patris praeconia dixit laudavitque sono fulmina fulmineo;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Praefatio panegyrici dicti Anthemio Augusto bis consuli2)
ipsum Caesarem nihil sane de te questum, nisi dictum quod diceret te dixisse 'laudandum adulescentem, ornandum, tollendum' ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 20 1:2)
quicquid autem ultra meritum laudatur, dicitur fascinari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 272)
quae plerumque, ut ante dixi, laudari magis quam rideri solent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 288:4)
adiuvat etiam, quod auditor gaudet intelligere, et favet ingenio suo et alio dicente se laudat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 124:3)
' " Cum hoc dicimus, laudamus nos et, ut factum nostrum comprobemus, gratias agentium verbis abutimur.
(세네카, 행복론, Liber V 60:4)
sed pro se quisque ex superiore loco ad multitudinem in comitio stantem voce manibusque significare publicam laetitiam, beatam urbem Romanam et invictam et aeternam illa concordia dicere, laudare equites, laudare plebem, diem ipsum laudibus ferre, victam esse fateri comitatem benignitatemque senatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 84:1)
Ad summam dicite nobis, utrum laudantis an laudati bonum sit:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 10:1)
Et alius sapiens dixit, "Laudent te boni, oppinentur de te mala sed mali;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 53:24)
facile perferebat prior ille populus, ut imperitus et rudis, impeditissimarum orationum spatia, atque id ipsum laudabat, si dicendo quis diem eximeret.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 19장 2:2)
alii laudant, quod dicendo 'fertur' incredibili rei auctoritatem dare noluerit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 815)
et bene laudat capellas, dicens ciliciorum usum et in mari et in terra prodesse mortalibus, hoc est in duobus elementis concessis hominibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3133)
numquam enim, iratus qui accedet ad poenam, mediocritatem illam tenebit, quae est inter nimium et parum, quae placet Peripateticis, et recte placet, modo ne laudarent iracundiam et dicerent utiliter a natura datam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 115:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION