라틴어 문장 검색

Tentis igitur regis utriusque legatis, et negotio tectius diu , cum pacem oportere tribui quae iustis condicionibus petebatur, eamque ex re fore sententiarum via concinens approbasset, advocato in contionem exercitu, imperator pro tempore pauca dicturus, tribunali adsistens, circumdatus potestatum coetu celsarum, ad hunc disseruit modum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 10:1)
Dicere super his plura conantem, interpellans contio lenius prohibebat, arbitrium summi numinis id esse non mentis humanae velut praescia venturi proclamans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 9:1)
Regebantur autem Galliae omnes, iam inde uti crebritate bellorum urgenti cessere Iulio dictatori, potestate in partes divisa quattuor, quarum Narbonensis una Viennensem intra se continebat et Lugdunensem;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 11장 6:1)
Nam omnes Gallias (nisi qua paludibus inviae fuere, ut Sallustio docetur auctore) post decennalis belli mutuas clades subegit Caesar dictator, societatique nostrae foederibus aeternis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 12장 6:1)
Primum igitur factuque difficile, temperantiam ipse sibi indixit atque retinuit, tamquam adstrictus sumptuariis legibus viveret, quas ex rhetris Lycurgi (id est axibus) Romam translatas, diuque observatas et senescentes, paulatim reparavit Sulla dictator, reputans ex praedictis Democriti, quod ambitiosam mensam fortuna, parcam virtus apponit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 1:1)
Post hunc dicendi finem contio omnis alacrior solito, aucta spe potiorum et lucris, vocibus festis in laudes imperatoris adsurgens, deumque ex usu testata non posse Constantium vinci, tentoria repetit laeta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 32:2)
Dum haec in castris Constantii quasi per lustra aguntur et scaenam, et diribitores venundatae subito potestatis pretium per potiores diffunditant domos, Antoninus ad regis hiberna perductus, aventer suscipitur, et apicis nobilitatus auctoritate, quo honore participantur mensae regales, et meritorum apud Persas ad suadendum, ferendasque sententias in contionibus ora panduntur, non contis nec remulco (ut aiunt,) id est non flexiloquis ambagibus vel obscuris, sed velificatione plena in rem publicam ferebatur, eundemque incitans regem, ut quondam Maharbal lentitudinis Hannibalem increpans, posse eum vincere, sed victoria uti nescire, assidue praedicabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 5장 6:1)
contionem habet ad milites.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 5장2)
Quae dum mentibus aguntur erectis, coniectans quantas intestinae cladis excitaverat moles, nihilque tam convenire conatibus subitis, quam celeritatem sagaci praevidens mente, professa palam defectione, se tutiorem fore existimavit, incertusque de militum fide, placata ritu secretiore Bellona, classico ad contionem exercitu convocato, saxeo suggestu insistens, iamque (ut apparebat) fidentior haec clarius solito disserebat:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 1:1)
Hoc sermone imperatoris vice alicuius oraculi comprobato, mota est incitatius contio, et rerum cupida novandarum, unanimanti consensu, voces horrendas immani scutorum fragore miscebat, magnum elatumque ducem, et (ut experta est) fortunatum domitorem gentium appellans et regum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 9:1)
Summa itaque coeptorum quorsum evaderet ambigens, cum in unum exercitus convenisset, omnes centurias et manipulos et cohortes in contionem vocavit, concinentibus tubis, oppletoque multitudinis campo, ut eam ad firmanda promptius adigeret imperanda, tribunali celso insistens, stipatusque solito densius, haec prosecutus est, ad serenitatis speciem et fiduciae vultu formato:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 9:1)
Qua gratia in laetitiam imperator versus ex metu, contione mox absoluta, Arbitionem ante alios faustum ad intestina bella sedanda, ex ante actis iam sciens, iter suum praeire cum Lanceariis et Mattiariis, et catervis expeditorum praecepit, et cum Laetis itidem Gomoarium, venturis in Succorum angustiis opponendum, ea re aliis antelatum, quod ut contemptus in Galliis erat Iuliano infestus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 16:2)
et loquitur monumentorum veterum concinens fides, septingenta voluminum milia, Ptolomaeis regibus vigiliis intentis composita, bello Alexandrino, dum diripitur civitas, sub dictatore Caesare conflagrasse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 13:2)
Sed ut qui esset pulchri facinoris auctor penitus est ignoratum, ita nunc enituerunt hi qui fecere fortissime, obsidionalibus coronis donati, et pro contione laudati, veterum more.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 24:3)
Persarum duobus millibus et quingentis interfectis, et vix LXX suorum amissis, Iulianus multos coronis pro contione donat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION