라틴어 문장 검색

Nannieno igitur pensante fortunarum versabiles casus, ideoque cunctandum esse censente, Mallobaudes alta pugnandi cupiditate raptatus (ut consueverat), ire in hostem, differendi impatiens, angebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 7:1)
Nec erit difficile alias eius partes secundum praedictum modum diligentibus repperire.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici superpartiente. 1:5)
Adeoque aciem versabilem posuit, ut, qui ultimi stabant, ne circumirentur, verti tamen et in frontem circumagi possent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 37:1)
"Equidem, quam versabilis fortuna sit, documentum ipse sum nec inmerito mitiores vices eius expecto."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 8장 7:19)
Cum tener uxorem ducat spado, Mevia Tuscum figat aprum et nuda teneat venabula mamma, patricios omnis opibus cum provocet unus quo tondente gravis iuveni mihi barba sonabat, cum pars Niliacae plebis, cum verna Canopi Crispinus Tyrias umero revocante lacernas ventilet aestivum digitis sudantibus aurum, nec sufferre queat maioris pondera gemmae, difficile est saturam non scribere, nam quis iniquae tam patiens urbis, tam ferreus, ut teneat se, causidici nova cum veniat lectica Mathonis plena ipso, post hunc magni delator amici et cito rapturus de nobilitate comesa quod superest, quem Massa timet, quem munere palpat Carus et a trepido Thymele summissa Latino?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I10)
has partis quem ad modum tractet singulas difficile dictu est hoc loco;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 35장 1:10)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Difficile est, domine, exprimere verbis, quantam perceperim laetitiam, quod et mihi et socrui meae praestitisti, ut affinem eius Caelium Clementem in hanc provinciam transferres.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 511)
non erit tibi difficile omne verbum […].
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 94:6)
Cum quo, ut aiunt, cenabat in cubiculo lectae patientiae cliens, sed difficile erat illi in copulam coniecto rixam eius cum quo cohaerebat effugere;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 52:3)
Scito ergo omnem condicionem versabilem esse et quicquid in ullum incurrit posse in te quoque incurrere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 106:1)
istud, da veniam, fingere vatibus priscis difficile est, difficile et mihi, ut diversa sonans os epigrammata nil crebras titubet propter epistulas, quas cantu ac modulis luxuriantibus lascivire vetat mascula dictio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION