라틴어 문장 검색

ita numquam diffitebor multa me, ut ad effectum horum consiliorum pervenirem, et simulasse invitum et dissimulasse cum dolore, quod praematura denuntiatio boni civis imparati quam periculosa esset ex casu conlegae videbam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 8 5:2)
plura enim vera discrepantia esse non possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 154:4)
ambiguum, discrepantia scripti et voluntatis, scripta contraria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 25장 4:6)
Indue cum tunicis metuentem crimina vultum, Et pudor obscenum diffiteatur opus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1416)
quidam naturalem esse rhetoricen volunt et tamen adiuvari exercitatione non diffitentur, ut in libris Ciceronis de Oratore dicit Antonius, observationem quandam esse non artem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 273:1)
sed noverint sententiam meam discrepantia sentientes sine Marco Varrone, sine Sereno, non Septimio, sed Sammonico, sine Censorino, qui de die natali volumen illustre confecit, non posse damnari.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Polemio suo salutem 6)
praeterea quidquid super huiusce rescripti tenore censueris, malui factum confiteri simpliciter quam trebaciter diffiteri.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 4:4)
ergo si in parva particula terreni tanta discrepantia invenitur saporum, non est mirandum, si tanta in magnitudine terrae innumerabiles sucorum reperientur varietates, per quarum venas aquae vis percurrens tincta pervenit ad fontium egressus, et ita ex eo dispares variique perficiuntur in propriis generibus fontes propter locorum discrepantiam et regionum qualitates terrarumque dissimiles proprietates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장108)

SEARCH

MENU NAVIGATION