라틴어 문장 검색

Totus enim devius ab aequitate dilapsus, iamque eruditior ad laedendum, in modum harenariae ferae, si admotus quisquam fabricae diffugisset, ad ultimam rabiem saeviebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 27:2)
Namque diebus ante paucissimis, ruinas fortunarum indicantia celsarum, arsere crinita sidera cometarum, quorum originem supra docuimus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 16:1)
"Nec tamen illa genuini vigoris oblita retorquet imi petum et incendio feritatis ardescens dente compulsa quem primum insiliat cunctabunda rimatur."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:29)
Possunt enim videri etiam de laudibus dei esse officiosa mendacia, ut apud homines pigriores dilectio eius ardescat.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 4:5)
"quibus arserit armis,"
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 2:9)
immo vero non armis sed flammis nec arserit, sed incendent.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 2:10)
Neque hi amaverunt quod sunt ipsi genus, sed pueros forma liberali in naviculis forte aut in vadis litorum conspectos miris et humanis modis arserunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, VIII 4:1)
Regem illum, qui foedere sibi iunctus esset, et nulla re a se provocatus, tanto erga se odio arsisse ut faeces Perkini intoxicationis epotaret, quos iam caeteri omnes ubique abiecerant et despexerant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 27:3)
Sitis ardescit habendi?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IV 18:1)
Interim Numidae Gaetuli[que] diffugere cotidie ex castris Scipionis et partim in regnum se conferre, partim quod ipsi maioresque eorum beneficio C.
(카이사르, 아프리카 전기 32:3)
Eadem nocte V legionis pilorum acumina sua sponte arserunt.
(카이사르, 아프리카 전기 47:9)
Interim incredibiliter ex legione IIII et VI Scipionis milites diffugere partim in castra Caesaris, partim in quas quisque poterat regiones pervenire.
(카이사르, 아프리카 전기 52:7)
Cum utrimque gladii destricti essent, non tam pugnandi quam diffugiendi fuit utrorumque consilium: nostrorum, quod mortifero vulnere Commium credebant adfectum; Gallorum, quod insidiis cognitis plura quam videbant extimescebant. Quo facto statuisse Commius dicebatur numquam in conspectum cuiusquam Romani venire.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 24장6)
Bellicosissimis gentibus devictis Caesar, cum videret nullam iam esse civitatem quae bellum pararet quo sibi resisteret, sed nonnullos ex oppidis demigrare, ex agris diffugere ad praesens imperium evitandum, plures in partes exercitum dimittere constituit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 25장1)
Ei repentino malo perterriti diffugiunt ad sua praesidia; quae nostri ut viderunt, acrius contra armatos incitati neminem ex eo numero vivum capi patiuntur. Profugit inde cum paucis Lucterius nec se recipit in castra.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 36장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION