라틴어 문장 검색

qui quidem ipsi se nobis non offerunt, vim autem suam longe lateque diffundunt, quam tum terrae cavernis includunt, tum hominum naturis implicant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 115:9)
castrisque inde motis, ut omnia auxilia quae diffusa latius tueri non poterat in extremum Italiae angulum Bruttios contraheret, et Metapontinos, civitatem universam, excitos sedibus suis, et Lucanorum qui suae dicionis erant in Bruttium agrum traduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 751:1)
Hinc Sogdiani agunt sub imis montium pedibus, quos appellant Sogdios, inter quos amnes duo fluunt navium capacissimi, Araxates et Dymas, qui per iuga vallesque praecipites, in campestrem planitiem fluvii decurrentes, Oxiam nomine paludem efficiunt, late longeque diffusam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 59:1)
Secta nova licet pullulet, duobus si destituatur adminiculis, ab ei non metuas, non enim late se diffundet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 5:4)
Iter angustum rixas transeuntium concitat, diffusa et late patens via ne populos quidem collidit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 199:2)
Ea porro sic debet fieri, ne radices satorum laedantur et ut potius adobruantur cumulisque exaggerentur, ut latius se frutex culmi diffundat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 8:2)
dirimit enim scinditque Suebiam continuum montium iugum, ultra quod plurimae gentes agunt, ex quibus latissime patet Lugiorum nomen in plures civitates diffusum.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 43장 3:1)
Quod tamen habeat interim intra se proprietatem quandam et spiritum innatum, quo se et citius attollat et latius diffundat, eodem modo invenire est regna et status ambitu quidem et regionum tractu valde ampla, quae tamen ad fines ulterius proferendos aut latius imperandum sunt minus apta.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 3:6)
Nam Viennensium vitia intra ipsos residunt, nostra late vagantur, utque in corporibus sic in imperio gravissimus est morbus, qui a capite diffunditur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 22 7:3)
Philisthim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim.
그때에 필리스티아인들은 이미 르파임 골짜기로 와서 그곳에 퍼져 있었다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 5장18)
Et addiderunt adhuc Philisthim ut ascenderent et diffusi sunt in valle Raphaim.
필리스티아인들이 다시 올라와 르파임 골짜기에 퍼졌다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 5장22)
Porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim.
그때에 필리스티아인들은 이미 르파임 골짜기로 와서 그곳을 공격하고 있었다. (불가타 성경, 역대기 상권, 14장9)
Alia etiam vice Philisthim irruerunt et diffusi sunt in valle;
필리스티아인들이 다시 그 골짜기를 공격하였다. (불가타 성경, 역대기 상권, 14장13)
Porro Iuda, cum venisset ad speculam, quae respicit solitudinem, vidit procul omnem late regionem plenam cadaveribus, nec superesse quemquam, qui necem potuisset evadere.
유다 사람들이 광야의 망대에 이르러 무리를 바라보니, 주검들만 땅에 쓰러져 있고 살아남은 자는 하나도 없었다. (불가타 성경, 역대기 하권, 20장24)
At ille exercitus, quem remiserat Amasias, ne secum iret ad proelium, diffusus est in civitatibus Iudae a Samaria usque Bethoron et, interfectis tribus milibus, diripuit praedam magnam.
그러는 사이에 아마츠야가 전투에 데려가지 않고 돌려보낸 부대의 병사들이, 사마리아에서 벳 호론에 이르기까지 유다의 성읍들을 공격하여, 주민들을 삼천 명이나 죽이고 물건을 많이 약탈하였다. (불가타 성경, 역대기 하권, 25장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION