라틴어 문장 검색

Tunc vero propter ipsum tam nometipsos quam proximum diligimus, cum ideo nos amamus, quia hoc ei credimus placere, non quia nobis utile fore, licet id constet inutile nobis esse non posse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:29)
Tunc vero propter ipsum tam nosmetipsos quam proximum diligimus, cum ideo nos amamus, quia hoc ei credimus placere, non quia nobis utile fore, licet id constet inutile nobis esse non posse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:11)
qui vero suam non diligit, animam utique alterius amare non poterit.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:32)
Dilige nos omnes, ut ameris ab omnibus unus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 58:38)
Dilige sic omnes, ut ameris ab omnibus unus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 125:7)
hanc amabat Glaucus, quem Circe diligebat;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4204)
te nisi tantum amarem quantum Ciceroni persuasum est diligi ab Octavio, haec ad te non scripsissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 17 6:6)
est enim omni liberali doctrina politissimus, sed valde diligit Patronem, valde Phaedrum amavit) sic a me hoc contendit, homo minime ambitiosus, minime in rogando molestus, ut nihil umquam magis, nec dubitat quin ego a te nutu hoc consequi possem, etiam si aedificaturus esses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 1 6:4)
sic enim color, sic observor ab omnibus iis, qui a Caesare diliguntur, ut ab iis me amari putem ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 16 2:3)
quem ego cum olim mutuo diligerem, ex hac officii societate amare ardentius coepi.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 6:2)
cuius praecipua pars est honestissimum quemque complecti, atque ita a minoribus amari, ut simul a principibus diligare.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 5 1:2)
utrumque enim dictum est ab amando, Amare autem nihil est aliud nisi eum ipsum diligere quem ames, nulla indigentia, nulla utilitate quaesita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 127:4)
respondet curis aut pari eam diligit adfectione, amat quantum amatus est - quod in Aenea non fuit, qui plus amatus est et amantem deseruit - ut expressio rei supra dictae sit 'aequatque Sychaeus amorem':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4741)
Nam, quum ipse amor me nolit adversus vos amoris inflammatione perfundere, sed adversus alium mihi spiraculum infundat amandi, ipsum sine aliqua possum blasphemia diligere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 20:4)
Non est hominis maior stultitia quam putare se amari ab his, quos ipse non diligat.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, N27)

SEARCH

MENU NAVIGATION