라틴어 문장 검색

Syphax autem interdiu aperto itinere, ut qui signis conlatis acie dimicaturus esset, movit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 453:2)
nam haud secus quam si tota acie dimicarent, et velites emissis hastis comminus gladiis rem gerebant, et equites, ut semel in hostem evecti sunt, stantibus equis, partim ex ipsis equis, partim desilientes immiscentesque se peditibus pugnabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 399:1)
Minucius consul primo effusis populationibus peragraverat fines Boiorum, deinde, ut relictis Insubribus ad sua tuenda receperant sese, castris se tenuit acie dimicandum cum hoste ratus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 397:1)
intra munitiones copias continebat, nec parem se ratus, si dimicare acie vellet, et urbem relinquere tam suspensis et incertis omnium animis metuens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 316:1)
atque inde in Cappadociam ad Ariarathen, qui auxilia accerserent, et quocumque alio poterat, ad copias contrahendas, in unum iam consilium, ut acie dimicaret, intentus misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 353:1)
haud minore certamine animorum quam cum ferro et acie dimicarunt res acta apud Romanos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 210:2)
ad Scultennam flumen in campos progressi castra habebant hostes, ibi cum iis acie dimicatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 140:1)
is concitatis popularibus, apud quos invidia regum magnae auctoritatis erat, castris palam positis descendere regem in aciem ac dimicare de regno coegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 404:1)
Quinetiam quandoque fit ut auxiliares copiae eiusdem nationis ex utraque parte in acie sent et dimicent, neque tamen propterea regnum in se divisum dici potest.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 20:14)
Carpetanorum cum adpendicibus Olcadum Vaccaeorumque centum milia fuere, invicta acies si aequo dimicaretur campo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 44:1)
Cum aliquamdiu summa contentione dimicaretur, Dumnacus instruit aciem quae suis esset equitibus in vicem praesidio, cum repente confertae legiones in conspectum hostium veniunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 30장1)
idque evenit non temere nec casu, sed quod et praesentes saepe di vim suam declarant, ut et apud Regillum bello Latinorum, cum A. Postumius dictator cum Octavio Mamillio Tusculano proelio dimicaret, in nostra acie Castor et Pollux ex equis pugnare visi sunt, et recentiore memoria idem Tyndaridae Persem victum nuntiaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 6:2)
ita duo consulares exercitus ad hostem accessere acie instructa ut confestim dimicarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 17:2)
iusta quoque acie et conlatis signis dimicatum quidam auctores sunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 294:1)
existimabat enim se acie instructa cum pedestribus copiis dimicaturum.14
(카이사르, 아프리카 전기 13:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION